| Quae minus admirabilia fere Eris Pam- | 1.8(ext).1.1 |
| phyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui | |
| in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post | |
| quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse | |
| ac mira quaedam tempore mortis uisa narrasse. | 5 |
| Et quoniam ad externa transgressi sumus, | 2.1 |
| quidam Athenis uir eruditissimus, cum ictum lapidis | |
| capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria | |
| retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue | |
| inseruierat, oblitus est. dirum malignumque uulnus | 5 |
| in animo percussi quasi de industria scrutatis sensi- | |
| bus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, [et] | |
| acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam ho- | |
| minis pleno inuidiae funere efferendo. cui si talibus | |
| studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad | 10 |
| illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum | |
| dulcedine caruisse. | |
| Miserabilior tamen sequentis casus narratio: | 3.1 |
| Nausimenis enim Atheniensis uxor, cum fili ac filiae | |
| suae stupro interuenisset, inopinati monstri perculsa | |
| conspectu et in praesens tempus ad indignandum | |
| et in posterum ad loquendum obmutuit. illi nefarium | 5 |
| concubitum uoluntaria morte pensarunt. | |
| Hoc modo fortuna saeuiens uocem ademit, illo | 4.1 |
| propitia dona<ui>t. Echecles Samius athleta mutus, | |
| cum ei uictoriae, quam adeptus erat, titulus et | |
| praemium eriperetur, indignatione accensus uocalis | |
| euasit. | 5 |
| Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari uiri | 5.1 |
| origo <admirabilis fuit>, quod in funere matris suae | |
| utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes | |
| consistere coegit nouumque spectaculum patriae | |
| praebuit, tantum non ex ipso genetricis rogo lucem | 5 |
| et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis | |
| altera iam fato functa <pe>perit, alter ante elatus quam | |
| natus est. | |
| Diuinae fortunae uulnus Pheraeo Iasoni * * * | 6.1 |
| exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias | |
| gladio eum percussisset, uomicam, quae a nullo | |
| medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem | |
| pestifero malo liberaret. | 5 |
| Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, | 7.1 |
| cuius salus ab inminenti † officio defensa ruinae | |
| quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam | |
| Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntia- | |
| tum est duos iuuenes ad ianuam uenisse magnopere | 5 |
| rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egres- | |
| sus neminem repperit ibi. ceterum eo momento tem- | |
| poris triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlap- | |
| sum et ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac | |
| felicitate locupletius, quam nec mare nec terra sae- | 10 |
| uiens extinguere ualuit! | |
| Non inuitus huic subnecto Daphniten, ne quis | 8.1 |
| ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes | |
| et numen obtrectasse. hic, cum eius studii esset, | |
| cuius professores sophistae uocantur, ineptae et mor- | |
| dacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa | 5 |
| consuluit an equum inuenire posset, cum omnino | |
| nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita uox est, | |
| inuenturum equum, sed ut eo proturbatus periret. | |
| inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium | |
| fide reuerte<re>tur, incidit in regem Attalum saepe | 10 |
| numero a se contumeliosis dictis absentem lacessi- | |
| tum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, | |
| praecipitatus ad deos usque cauillandos dementis | |
| animi iusta supplicia pependit. | |
| Eodem oraculo Macedonum rex Philippus ad- | 9.1 |
| monitus ut a quadrigae uiolentia salutem suam cu- | |
| stodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque | |
| locum, qui in Boeotia Quadriga uocatur, semper | |
| uitauit. nec tamen denuntiatum periculi genus effu- | 5 |
| git: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occi- | |
| dit, quadrigam habuit caelatam. | |
| Quae tam pertinax necessitas in patre filio | 10.1 |
| Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus | |
| Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, in- | |
| terpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere | |
| uellet, 'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine causa, | 5 |
| quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors | |
| Alexandri subsecuta est. | |
| Regios interitus magnitudine miraculi remi- | 11.1 |
| gis casus aequat, quem in hexere Tyriorum senti- | |
| nam haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero | |
| latere repercussum contrarius fluctus in nauem re- | |
| tulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi | 5 |
| permixta fuit gratulatio. | |
| Quid? illa nonne ludibria naturae in cor- | 12.1 |
| poribus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia qui- | |
| dem, quia saeuitia caruerunt, ceterum et ipsa mira- | |
| culis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bith<yn>iae | |
| filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine | 5 |
| dentium unum os aequaliter extentum habuit nec | |
| ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte | |
| incommodum. | |
| Mitridatis uero regis filia Drype- | 13.1 |
| tine, Laodice regina nata, duplici ordine dentium | |
| deformis admodum comes fugae patris a Pompeio | |
| deuicti fuit. | |
| Ne illius quidem paruae admirationis | 14.1 |
| <Strabonis> oculi, quem constat tam certa acie luminum | |
| usum esse, ut a Lilybaeo portum Karthaginiensium | |
| egredientes classes intueretur. | |
| Oculis eius ad- | 15.1 |
| mirabilius Aristomenis Messeni cor, quod Athenien- | |
| ses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum | |
| inuenerunt, cum eum aliquotiens captum et astutia | |
| elapsum cepissent. | 5 |
| Et poeta Antipater Sidonius | 16.1 |
| omnibus annis uno tantum modo die, quo genitus | |
| erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem | |
| peruenisset, natali suo certo illo circuitu morbi con- | |
| sumptus est. | 5 |
| Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hip- | 17.1 |
| poclides philosophi, eodem die nati, eiusdem prae- | |
| ceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam pos- | |
| sidendi habendaeque scholae communione coniuncti | |
| eodemque momento temporis ultima senectute ex- | 5 |
| tincti. tantam <et tam> aequalem fortunae pariter atque | |
| amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Con- | |
| cordiae sinu genitam, nutritam et finitam putet? | |
| Quapropter haec potissimum aut in liberis | 18.1 |
| potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut | |
| in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis | |
| aut in homine sortis ignotae * * * , ne ipsa quidem, | |
| omnis bonae malaeque materiae fecunda artifex, ra- | 5 |
| tionem rerum natura reddiderit: non magis quam | |
| quid ita siluestres capreas Cretae genitas tantopere | |
| dilexerit, quas sagittis confixas ad salutare auxilium | |
| herbae dictamni tantum non suis manibus deducit | |
| efficitque ut comesta ea continuo et tela et uim | 10 |
| ueneni uulneribus respuant: aut in Cephalania in- | |
| sula, cum omnia ubique pecora haustu aquae coti- | |
| die recreentur, capras maiore ex parte anni ore | |
| aperto ex alto uentos recipientes sitim suam sedare | |
| instituerit: aut quapropter Crotonae in templo Iuno- | 15 |
| nis Laciniae aram ad omnes uentos inmobili cinere | |
| donauerit: potissimumue quare alteram in Mace- | |
| donia, alteram in Caleno agro aquam proprietatem | |
| uini, qua homines inebrientur, possidere uoluerit. | |
| non admiratione ista, sed memoria prosequi debe- | 20 |
| mus, cum sciamus recte ab ea plurimum licentiae | |
| uindicari, penes quam infinitus cuncta gignendi | |
| labor consistit. | |
| Quae quia supra usitatam rationem excedentia | 19.1 |
| attigimus, serpentis quoque a T. Liuio curiose pari- | |
| ter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in | |
| Africa apud Bagradam flumen * tantae magnitudi- | |
| nis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis | 5 |
| prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, | |
| conpluribus caudae uoluminibus elisis, cum telorum | |
| iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum | |
| tormentis undique petitam silicum crebris et pon- | |
| derosis uerberibus procubuisse omnibusque et cohor- | 10 |
| tibus et legionibus ipsa Karthagine uisam terribilio- | |
| rem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis | |
| corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione | |
| polluta Romana inde summouisse castra. adicit beluae | |
| corium centum et uiginti pedum in urbem missum. | 15 |