| DE MIRACVLIS | |
| Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt | 1.8.pr.1 |
| perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, | |
| quia unde manauerint aut qua ratione constiterint | |
| dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. | |
| quorum e magno aceruo in primis illud occurrit. | 5 |
| Cum apud lacum Regillum A. Postumius dicta- | 1.1 |
| tor et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis | |
| uiribus inter se concurrerent ac neutra acies ali- | |
| quamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romana- | |
| rum partium propugnatores uisi hostiles copias pe- | 5 |
| nitus fuderunt. | |
| Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae | |
| praefecturae uir noctu urbem petens existimauit | |
| duos iuuenes excellentis formae albis equis residen- | |
| tes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, | 10 |
| Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui | |
| indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis | |
| uano sermone contemptor in carcerem coniectus, | |
| postquam Pauli litteris illo die Persen captum appa- | |
| ruit, et custodia liberatus et insuper agro ac uaca- | 15 |
| tione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam | |
| illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse | |
| cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorum- | |
| que sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti | |
| aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit. | 20 |
| Sed ut ceterorum quoque deorum propensum | 2.1 |
| huic urbi numen exequamur, triennio continuo ue- | |
| xata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et | |
| tam diutini mali neque diuina misericordia neque | |
| humano auxilio inponi uideret, cura sacerdotum in- | 5 |
| spectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pri- | |
| stinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epi- | |
| dauro Aesculapius esset accersitus. itaque eo legatis | |
| missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, | |
| quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se | 10 |
| credidit. neque eam opinio decepit: pari namque | |
| studio petitum ac promissum est praesidium, e uesti- | |
| gioque Epidauri Romanorum legatos in templum | |
| Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat, | |
| perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se | 15 |
| existimassent pro suo iure sumerent benignissime | |
| inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam | |
| numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium cae- | |
| lesti obsequio conprobauit: si quidem is anguis, quem | |
| Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum | 20 |
| bono uisum in modum Aesculapii uenerati fuerant, | |
| per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni | |
| tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium | |
| admirationem conspectus haud dubiam prae se ad- | |
| petitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem | 25 |
| Romanam perrexit pauentibusque inusitato specta- | |
| culo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati taber- | |
| naculum erat, inque multiplicem orbem per sum- | |
| mam quietem est conuolutus. tum legati perinde | |
| atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum | 30 |
| actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde | |
| soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem post- | |
| quam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in | |
| nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis | |
| Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae super- | 35 |
| imminentem excelsae altitudinis palmam circum- | |
| dedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat, | |
| non sine magno metu legatorum ne inde in triremem | |
| reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi | |
| se nostrae aduehendum restituit atque in ripam Ti- | 40 |
| beris egressis legatis in insulam, ubi templum dica- | |
| tum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui | |
| remedio quaesitus erat, dispulit. | |
| Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iu- | 3.1 |
| nonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites | |
| iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae, quod | |
| ibi praecipua religione cultum erat, in urbem trans- | |
| laturi sede sua mouere conabantur. quorum ab uno | 5 |
| per iocum interrogata dea an Romam migrare uellet, | |
| uelle se respondit. hac uoce audita lusus in admira- | |
| tionem uersus est, iamque non simulacrum, sed ipsam | |
| caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in | |
| ea parte montis Auentini, in qua nunc templum eius | 10 |
| cernimus, collocauerunt. | |
| Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod | 4.1 |
| est Latina uia ad quartum miliarium, eo tempore | |
| cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab ex- | |
| cidio urbis maternae preces reppulerunt, non semel | |
| sed bis locutum constitit † prius his uerbis: 'rite | 5 |
| me, matronae, dedistis riteque dedicastis'. | |
| Valerio autem Publicola consule, qui post ex- | 5.1 |
| actos reges bellum cum Veientibus <et> Etruscis ges- | |
| sit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere, | |
| Romanis nuper partam libertatem retinere cupienti- | |
| bus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio | 5 |
| superioribus tantus terror subito incessit, ut non | |
| solum uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris | |
| sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro | |
| argumento miraculum adicitur, ingens repente uox e | |
| proxima silua Arsia, quae ore Siluani in hunc paene | 10 |
| modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent, | |
| Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem | |
| digesta numero cadauera exhibuere. | |
| Quid? Martis auxilium, quo uictoriam Roma- | 6.1 |
| norum adiuuit, nonne memoria celebrandum est? | |
| cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maxi- | |
| misque uiribus Thurinae urbis peterent excidium ac | |
| praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius Lusci- | 5 |
| nus consul protegeret, resque ancipiti euentu conlatis | |
| unum in locum utriusque partis copiis gereretur, | |
| non audentibus Romanis proelium ingredi eximiae | |
| magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad capes- | |
| sendam fortitudinem coepit. deinde, ubi tardiores | 10 |
| animaduertit, arreptis scalis per mediam hostium | |
| aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum | |
| conscendit. inde uoce ingenti clamitans factum ui- | |
| ctoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda | |
| et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc tra- | 15 |
| xit, ubi conferti dubio certamine terebantur. sed | |
| idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iu- | |
| gulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim | |
| milia caesa, quinque cum Statio Statilio duce utrius- | |
| que gentis et tribus atque XX militaribus signis capta | 20 |
| sunt. postero die cum consul inter honorandos, quo- | |
| rum strenua opera fuerat usus, uallarem coronam | |
| ei se seruare dixisset, a quo castra erant oppressa, | |
| nec inueniretur qui id praemium peteret, cognitum | |
| pariter atque creditum est Martem patrem tunc po- | 25 |
| pulo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta | |
| indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua | |
| caeleste caput tectum fuerat, argumentum praebuit. | |
| itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita | |
| et a laureatis militibus magna cum animorum lae- | 30 |
| titia oblati auxilii testimonium ei est redditum. | |
| Referam nunc quod suo saeculo cognitum ma- | 7.1 |
| nauit ad posteros, penetrales deos Aeneam Troia | |
| aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio | |
| eius Albam, quam ipse condiderat, translatos pristi- | |
| num sacrarium repetisse, et quia id humana manu | 5 |
| factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem | |
| suam altero transitu significasse. nec me praeterit | |
| de motu et uoce deorum inmortalium humanis oculis | |
| auribusque percepto quam in ancipiti opinione aesti- | |
| matio uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed | 10 |
| tradita repetuntur, fidem auctores uindicent: nostrum | |
| est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde | |
| ac uera non refugisse. | |
| Facta mentione urbis, e qua primordia ciui- | 8.1 |
| tas nostra traxit, diuus Iulius fausta proles eius se | |
| nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefa- | |
| tione publici parricidii nominandus, cum <in> acie | |
| Philippensi ardentissimo animo perstaret, uidit hu- | 5 |
| mano habitu augustiorem, purpureo paludamento | |
| amictum, minaci uultu et concitato equo in se im- | |
| petum facientem. quo aspectu perterritus tergum | |
| hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim am- | |
| plius agam, si occidisse parum est?' non occideras | 10 |
| tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extin- | |
| gui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore uten- | |
| tem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum. | |
| Iam quod L. Lentulus litus praenauigans, in | 9.1 |
| quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis in- | |
| terempti corpus concisae scaphae lignis conbureba- | |
| tur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae erube- | |
| scendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui | 5 |
| scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?' di- | |
| uinitus missae uocis miraculum est. | |
| Atque hoc quidem hominis et casu, illud | 10.1 |
| tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii | |
| interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides prae- | |
| cucurrit. is bello ciuili, quo se Cn. Pompeius a Cae- | |
| saris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili | 5 |
| consilio abruperat, euentum grauissimi motus explo- | |
| rare cupiens, uiribus imperii—namque Achaiae | |
| praeerat—antistitem Delphicae cortinae in intimam | |
| sacri specus partem descendere coegit, unde ut cer- | |
| tae consulentibus sortes petuntur, ita nimius diuini | 10 |
| spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur | |
| inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono | |
| uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata | |
| cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, | |
| bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus con- | 15 |
| siliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, | |
| in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, | |
| nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico | |
| freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen | |
| obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo con- | 20 |
| sumptus praedictum a deo locum sepultura possedit. | |
| Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto | 11.1 |
| sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli | |
| integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, <cum | |
| aedis Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod | |
| Quintae Claudiae statua> in uestibulo templi Matris | 5 |
| deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius | |
| P. Nasica Scipione [et] L. Bestia, ite<ru>m M. Ser- | |
| uilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis in- | |
| tacta stetit. | |
| Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii | 12.1 |
| etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a | |
| domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi | |
| iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corri- | |
| puit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi | 5 |
| sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed | |
| iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. | |
| L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem | |
| fuisse super rogum constitit. |