| Hannibalis quoque ut detestandum Ro- | 1.7(ext).1.1 |
| mano sanguini, ita certae praedictionis somnium, | |
| cuius non uigiliae tantum sed etiam ipsa quies hosti- | |
| lis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et | |
| uotis suis conuenientem imaginem existimauitque | 5 |
| missum sibi ab Ioue mortali specie excelsiorem iu- | |
| uenem inuadendae Italiae ducem. cuius monitu | |
| primo uestigia nullam in partem <deflexis> secutus ocu- | |
| lis, mox humani ingenii prona uoluntate uetita scru- | |
| tandi pone respiciens animaduertit inmensae magni- | 10 |
| tudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid | |
| obuium fuerat, proterentem postque eam magno | |
| cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque cali- | |
| ginosis inuolutam tenebris. adtonitus deinde quid- | |
| nam <id> esset monstri et quid portenderet interro- | 15 |
| gauit. hic dux 'Italiae uides' inquit 'uastitatem: | |
| proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'. | |
| Quam bene Macedoniae rex Alexander per | 2.1 |
| quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae | |
| custos esset diligentior, si eum cauendi etiam peri- | |
| culi consilio fortuna instruere uoluisset: namque | |
| Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius co- | 5 |
| gnouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo | |
| se interfici, cum eum numquam uidisset. interposito | |
| deinde tempore postquam in conspectum uenit, no- | |
| cturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium | |
| esse cognouit, adiecto uersu Graeco, qui fidem so- | 10 |
| mniorum eleuat, praeparati iam aduersus caput suum | |
| ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, su- | |
| spicionem animo repulit. | |
| Longe indulgentius dii in poeta Simonide, | 3.1 |
| cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii | |
| firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem | |
| appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae | |
| mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauiga- | 5 |
| ret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus | |
| et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laeta- | |
| tus est, quod uitam suam somnio quam naui credere | |
| maluisset. memor autem beneficii elegantissimo car- | |
| mine * * * aeternitati consecrauit, melius illi et diutur- | 10 |
| nius in animis hominum sepulcrum constituens quam | |
| in desertis et ignotis harenis struxerat. | |
| Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis | 4.1 |
| animum maximo prius metu, deinde etiam dolore | |
| confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et | |
| corporis dotibus praestantiorem imperiique succes- | |
| sioni destinatum Atym existimauit ferro sibi ereptum. | 5 |
| itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis | |
| acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura | |
| cessauit aduertere. solitus erat iuuenis ad bella ge- | |
| renda mitti, domi retentus est: habebat armamenta- | |
| rium omnis generis telorum copia refertum, id quo- | 10 |
| que amoueri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, | |
| uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen adi- | |
| tum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis | |
| aper Olympi montis culta crebra cum agrestium | |
| strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum | 15 |
| esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum op- | |
| primendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non | |
| dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum | |
| dum acri studio interficiendi suem omnes sunt in- | |
| tenti, pertinax casus inminentis uiolentia lanceam | 20 |
| petendae ferae gratia missam in eum detorsit et | |
| quidem eam potissimum dextram nefariae caedis | |
| crimine uoluit aspergi, cui tutela filii a patre man- | |
| data erat, quamque Croesus inprudentis homicidii | |
| sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos suppli- | 25 |
| cem sacrificio expiauerat. | |
| Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum | 5.1 |
| necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus | |
| ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus | |
| Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere | |
| temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete | 5 |
| uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inun- | |
| dasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius fa- | |
| miliam regni decus transferretur, sed Persarum mo- | |
| dicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum | |
| exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus | 10 |
| existimauerat genitali parte Mandanes <e>natam uitem | |
| eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae | |
| partes inumbraret: frustratus est enim se ipse ne- | |
| potis felicitatem caelestium iudicio destinatam hu- | |
| manis consiliis inpedire conando. | 15 |
| Intra priuatum autem habitum Dionysio Sy- | 6.1 |
| racusano adhuc se continente Himerae quaedam non | |
| obscuri generis femina inter quietem opinione sua | |
| caelum conscendit atque ibi[dem] deorum omnium | |
| lustratis sedibus animaduertit praeualentem uirum | 5 |
| flaui coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum, | |
| Iouis solio pedibusque subiectum, interrogatoque iu- | |
| uene, quo considerandi caeli duce fuerat usa, quis- | |
| nam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum | |
| esse fatum solutumque uinculis multis urbibus exi- | 10 |
| tio futurum. quod somnium postero die sermone | |
| uulgauit. postquam deinde Dionysium inimica Syra- | |
| cusarum libertati capitibusque insontium infesta for- | |
| tuna caelesti custodia libertatum uelut fulmen aliquod | |
| otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia | 15 |
| inter effusam ad officium et spectaculum eius tur- | |
| bam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete | |
| uiderat, uociferata est. id cognitum tyranno causam | |
| tollendae mulieris dedit. | |
| Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, | 7.1 |
| cum eum conceptum utero haberet, parere uisa est | |
| Satyriscum consultoque prodigiorum interprete cla- | |
| rissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum | |
| certo cum euentu cognouit. | 5 |
| At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsi- | 8.1 |
| deret Syracusas, inter somnum exaudisse uocem cre- | |
| didit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe | |
| cenaret. laetus igitur perinde ac diuinitus promissa | |
| uictoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter | 5 |
| Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syra- | |
| cusani subita inruptione oppressis ipsum intra moe- | |
| nia sua uinctum pertraxerunt. ita magis spe quam | |
| somnio deceptus cenauit Syracusis captiuus, non, ut | |
| animo praesumpserat, uictor. | 10 |
| Alcibiades quoque miserabilem exitum suum | 9.1 |
| haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo | |
| enim pallio amicae suae dormiens opertum se uide- | |
| rat, interfectus et insepultus iacens contectus est. | |
| Proximum somnium etsi paulo est longius, | 10.1 |
| propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur im- | |
| petrat. duo familiares Arcades iter una facientes | |
| Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem | |
| contulit, alter in tabernam meritoriam deuertit. is, | 5 |
| qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum | |
| orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subue- | |
| niret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti | |
| periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit taber- | |
| namque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. | 10 |
| pestifero deinde fato eius humanissimum proposi- | |
| tum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac | |
| somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus ob- | |
| secrauit ut, quoniam uitae suae auxilium ferre neg- | |
| lexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus | 15 |
| enim suum a caupone trucidatum tum maxime plau- | |
| stro ferri ad portam stercore coopertum. tam con- | |
| stantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad | |
| portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demon- | |
| stratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale | 20 |
| supplicium perduxit. |