| DE SOMNIIS | |
| Sed quoniam diuitem Midae disertumque Pla- | 1.7.1.1 |
| tonis somnum adtigi, referam quam certis imagini- | |
| bus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde | |
| potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima me- | |
| moria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, | 5 |
| quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis | |
| Romani inter se exercitus concurrerunt, Mineruae | |
| species oborta praecepit ut illum graui morbo impli- | |
| citum moneret ne propter aduersam ualitudinem pro- | |
| ximo proelio non interesset. quod cum Caesar au- | 10 |
| disset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum | |
| supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excu- | |
| bat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud | |
| putamus quam diuino numine effectum ne destina- | |
| tum iam immortalitati caput indignam caelesti spi- | 15 |
| ritu fortunae uiolentiam sentiret? | |
| Augustum uero praeter naturalem animi in | 2.1 |
| omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam | |
| recens et domesticum exemplum ut Artori somnio | |
| obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli | |
| patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ulti- | 5 |
| mam in terris egit, in quiete uidisse multis eum con- | |
| fectum uulneribus in suo sinu iacentem, somnique | |
| atrocitate uehementer exterritam rogare non desti- | |
| tisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne | |
| muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, se- | 10 |
| natum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, | |
| habere contendisse. † non est inter patrem et filium | |
| ullius rei conparationem fieri praesertim diuini- | |
| tatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis adi- | |
| tum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc | 15 |
| terrestrium uirtutum orbis restabat. quapropter ab | |
| hoc tantummodo <im>pendentem mutationem status co- | |
| gnosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, | |
| ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur. | |
| Illud etiam somnium et magnae admirationis | 3.1 |
| et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. | |
| Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello | |
| graui ac periculoso non procul a Vesuui montis ra- | |
| dicibus positis castris uiderunt: utrique enim quae- | 5 |
| dam per quietem species praedixit ex altera acie | |
| imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus ma- | |
| trique Terrae deberi: utrius autem dux copias ho- | |
| stium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem | |
| abituram. id luce proxima consulibus sacrificio uel | 10 |
| expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum | |
| etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum | |
| exta somnio congruerunt, conuenitque inter eos, | |
| cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo | |
| fata patriae lueret. quae neutro reformidante De- | 15 |
| cium depoposcerunt. | |
| Sequitur aeque ad publicam religionem perti- | 4.1 |
| nens somnium. cum plebeis quidam ludis pater fa- | |
| milias per circum Flaminium, prius quam pompa in- | |
| duceretur, seruum suum uerberibus mulcatum sub | |
| furca ad supplicium egisset, <T>. Latinio homini ex | 5 |
| plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus di- | |
| ceret sibi praesultorem ludis circensibus proximis | |
| non placuisse: quae res nisi adtenta ludorum in- | |
| stauratione expiata esset, secuturum non mediocre | |
| urbis periculum. ille ueritus ne cum aliquo incommodo | 10 |
| suo religione summum implicaret imperium, silen- | |
| tium egit, e uestigioque filius eius subita ui morbi | |
| correptus interiit. ipse etiam per quietem ab eodem | |
| deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti | |
| imperii sui pependisset, in proposito perseuerans | 15 |
| debilitate corporis solutus est ac tum demum ex | |
| consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et | |
| inde ad senatum perlatus ordine totius casus sui ex- | |
| posito magna cum omnium admiratione recuperata | |
| membrorum firmitate pedibus domum rediit. | 20 |
| Ac ne illud quidem inuoluendum silentio. ini- | 5.1 |
| micorum conspiratione urbe pulsus M. Cicero, cum | |
| in uilla quadam campi Atinatis deuersaretur, animo | |
| in somnum profuso per loca deserta et inuias regio- | |
| nes uaganti sibi C. Marium consulatus ornatum in- | 5 |
| signibus putauit obuium factum, interrogantem eum | |
| quid ita tam tristi uultu incerto itinere ferretur. au- | |
| dito deinde casu, quo conflictabatur, conprehendisse | |
| dexteram suam ac se proximo lictori in monumen- | |
| tum ipsius ducendum tradidisse, quod diceret ibi | 10 |
| esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter | |
| euenit: nam in aede Iouis Mariana senatus consul- | |
| tum de reditu est eius factum. | |
| C. autem Graccho inminentis casus atrocitas | 6.1 |
| palam atque aperte per quietem denuntiata est: | |
| somno enim pressus Tiberii [Gracchi] fratris effigiem | |
| uidit dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne | |
| eo fato [non] periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho | 5 |
| prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum ha- | |
| buit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus | |
| Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad | |
| suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit. | |
| Vincit huiusce somni dirum aspectum quod | 7.1 |
| insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus | |
| Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, | |
| Athenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitu- | |
| dinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, exi- | 5 |
| stimauit ad se uenire hominem ingentis magnitudi- | |
| nis, coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, | |
| interrogatumque quisnam esset respondisse κακὸν | |
| δαίμονα. perterritus deinde taetro uisu et nomine | |
| horrendo seruos inclamauit sciscitatusque est ecquem | 10 |
| talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeun- | |
| tem uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc | |
| accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque ea- | |
| dem animo eius obuersata species est. itaque fugato | |
| somno lumen intro ferri iussit puerosque a se disce- | 15 |
| dere uetuit. inter hanc noctem et supplicium capitis, | |
| quo eum Caesar adfecit, paruulum admodum tempo- | |
| ris intercessit. | |
| Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis Haterii | 8.1 |
| Rufi equitis Romani somnium certo euentu admo- | |
| tum est. qui, cum gladiatorium munus Syracusis | |
| ederetur, inter quietem retiari se manu confodi ui- | |
| dit idque postero die in spectaculo consessoribus | 5 |
| narrauit. incidit deinde ut proximo ab equite loco | |
| retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum | |
| faciem uidisset, isdem dixit ab illo retiario trucidari | |
| putasse protinusque inde discedere uoluit. illi ser- | |
| mone suo metu eius discusso causam exitii misero | 10 |
| attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso | |
| murmillone et abiecto, dum iacentem ferire conatur, | |
| traiectum gladio Haterium interemit. |