| Claudatur hoc exemplo talium ostento- | 1.6(ext).1.1 |
| rum domestica relatio, ne, si ulterius Romana ad- | |
| prehendero, e caelesti templo ad priuatas domos non | |
| † consentaneos usus transtulisse uidear. adtingam | |
| igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut auctori- | 5 |
| tatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis ad- | |
| ferre possunt. | |
| In exercitu Xerxis, quem † aduersus prouinciam | |
| Graeciam contraxerat, equae partu leporem editum | |
| constat. quo genere monstri tanti apparatus signi- | 10 |
| ficatus est euentus: nam qui mare classibus, terram | |
| pedestri * * * et fugax animal pauido regressu regnum | |
| suum repetere est coactus. | |
| Eidem montem Athon uix tandem transgresso, | |
| priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis inuaden- | 15 |
| dae consilium agitanti admirabile inter cenam prodi- | |
| gium incidit: infusum namque paterae eius uinum | |
| in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio con- | |
| uersum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se | |
| ab incepto proposito abstineret: et si quod uestigium | 20 |
| in uaecordi pectore sensus fuisset, * * * ante de Leo- | |
| nida et † a caesare Spartanis abunde monitum. | |
| Midae uero, cuius imperio Phrygia fuit sub- | 2.1 |
| iecta, puero dormienti formicae in os grana tritici | |
| congesserunt. parentibus deinde eius corsus prodi- | |
| gium tenderet explorantibus augures responderunt | |
| omnium illum mortalium futurum ditissimum. nec | 5 |
| uana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene | |
| regum opes abundantia pecuniae antecessit infan- | |
| tiaeque incunabula uili deorum munere donata onu- | |
| stis auro atque argento gazis pensauit. | |
| Formicis Midae iure meritoque apes Platonis | 3.1 |
| praetulerim: illae enim caducae ac fragilis, hae so- | |
| lidae et aeternae felicitatis indices extiterunt, dor- | |
| mientis in cunis paruuli labellis mel inserendo. qua | |
| re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii | 5 |
| suauitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi | |
| quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore | |
| redolentem, sed Musarum Heliconios colles omni | |
| genere doctrinae uirentis dearum instinctu depastae | |
| maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae in- | 10 |
| stillasse uidentur alimenta. |