| DE PRODIGIIS | |
| Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut ad- | 1.6.pr.1 |
| uersa acciderunt, debita proposito nostro relatio est. | |
| Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti | 1.1 |
| circa caput flammam emicuisse domestico<rum> oculi | |
| adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci | |
| uxor Tanaquil admirata, serua natum in modum | |
| filii educauit et ad regium fastigium euexit. | 5 |
| Aeque felicis euentus illa flamma, quae ex L. | 2.1 |
| Marci ducis duorum exercituum, quos interitus | |
| Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitauerat, | |
| capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pa- | |
| uidi adhuc milites pristinam recuperare fortitudinem | 5 |
| admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magno- | |
| que numero in potestatem redacto bina castra Puni- | |
| cis opibus referta ceperunt. | |
| Item, cum bello acri et diutino Veientes a Ro- | 3.1 |
| manis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque | |
| mora non minus obsidentibus quam obsessis intole- | |
| rabilis uideretur, exoptatae uictoriae iter miro pro- | |
| digio di inmortales patefecerunt: subito enim Alba- | 5 |
| nus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque | |
| inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni mo- | |
| dum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad | |
| Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sor- | |
| tibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffun- | 10 |
| derent: sic enim Veios <uenturos> in potestatem po- | |
| puli Romani. quod prius quam legati renuntiarent, | |
| aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici | |
| interpretes deerant, raptus et in castra perlatus fu- | |
| turum dixerat. ergo senatus duplici praedictione | 15 |
| monitus eodem paene tempore et religioni paruit et | |
| hostium urbe potitus est. | |
| Nec parum prosperi successus quod sequitur. | 4.1 |
| L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano | |
| ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae | |
| prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi aru- | |
| spicis hortatu continuo exercitum in expeditionem | 5 |
| eduxit ac † fortissima Samnitium castra cepit. quae | |
| uictoria futurae eius amplissimae potentiae gradus | |
| et fundamentum extitit. | |
| Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, | 5.1 |
| quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe | |
| nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: | |
| bos namque mugitu suo in sermonem humanum con- | |
| uerso nouitate monstri audientium animos exterruit. | 5 |
| carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes ce- | |
| ciderunt, quarum maiorem numerum praepetes diri- | |
| puerunt aues, reliquum humi per aliquot dies neque | |
| odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. | |
| Eiusdem generis monstra alio tumultu credita | 10 |
| sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario | |
| triumphum <clamasse>, alium cum elephantino capite | |
| natum, in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum | |
| uigili e uagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta | |
| duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas | 15 |
| spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine | |
| mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit | |
| Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'. | |
| C. autem Flaminius inauspicato consul crea- | 6.1 |
| tus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale | |
| conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super | |
| caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio | |
| inhibitus, signiferis negantibus signa moueri sua | 5 |
| sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, mina- | |
| tus est. uerum huius temeritatis utinam sua tantum, | |
| non etiam populi Romani maxima clade poenas pe- | |
| pendisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, | |
| vi capta, x fugata sunt. consulis obtruncati cor- | 10 |
| pus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, | |
| quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat im- | |
| perium. | |
| Flamini autem praecipitem audaciam C. Ho- | 7.1 |
| stilius Mancinus uaesana perseuerantia subsequitur. | |
| cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia accide- | |
| runt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli | |
| cauea emissi in proximam siluam fugerunt summa- | 5 |
| que diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum ab | |
| Herculis portu, quo pedibus peruenerat, nauem con- | |
| scenderet, talis uox sine ullo auctore ad aures eius | |
| peruenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere | |
| conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset in- | 10 |
| gressus, anguis eximiae magnitudinis uisus e con- | |
| spectu abiit. ergo prodigiorum <numerum> numero | |
| calamitatium aequauit, infelici pugna, turpi foedere, | |
| deditione funesta. | |
| Minus miram in homine parum considerato | 8.1 |
| temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exi- | |
| tus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio fa- | |
| cit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues | |
| duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam im- | 5 |
| molauerat, adeso iocinore in easdem se latebras re- | |
| tulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio | |
| idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima | |
| diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus ser- | |
| pentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod | 10 |
| quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere | |
| dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi ho- | |
| spitis sui Flaui insidiis in eum locum deductus, in | |
| quo Poenorum dux Mago cum armata manu delitue- | |
| rat, inermis occideretur. | 15 |
| Et consulatus collegium et erroris societas et | 9.1 |
| par genus mortis a Ti. Graccho ad <M.> Marcelli memo- | |
| riam me trahit. is captarum Syracusarum et Hanni- | |
| balis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti | |
| gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut | 5 |
| Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut | |
| Italia pelleret, sollemnique sacrificio uoluntates deo- | |
| rum exploraret, quae prima hostia ante foculum ce- | |
| cidit, eius iecur sine capite inuentum est, proxima | |
| caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aru- | 10 |
| spex tristi uultu non placere sibi exta, quia secun- | |
| dum truncata laeta apparuissent, respondit. ita | |
| monitus M. Marcellus ne quid temere conaretur, in- | |
| sequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi | |
| ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumuen- | 15 |
| tus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae | |
| interitu suo attulit. | |
| Nam Octauius consul dirum omen quemad- | 10.1 |
| modum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro | |
| enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo | |
| humi, ut auelli nequiret, armis cum collega suo dissi- | |
| dens Cinna praesumpsit animo ea re significari exi- | 5 |
| tium suum inque metus augurium tristi fine uitae | |
| incidit, ac tum demum immobile dei caput terra | |
| refigi potuit. | |
| Non sinit nos M. Crassus, inter grauissimas | 11.1 |
| Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se | |
| silentium agere, plurimis et euidentissimis ante tan- | |
| tam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus | |
| erat a Carris aduersus Parthos exercitum. pullum | 5 |
| ei traditum est paludamentum, cum in proelium | |
| exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti | |
| et taciti milites ad principia conuenerunt, qui uetere | |
| instituto cum clamore alacri adcurrere debebant. | |
| aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuit, al- | 10 |
| tera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur | |
| partem se ipsa conuertit. magna haec prodigia, sed | |
| [et] illae clades aliquanto maiores, tot pulcherrimarum | |
| legionum interitus, tam multa signa hosti<li>bus inter- | |
| cepta manibus, tantum Romanae militiae decus bar- | 15 |
| barorum obtritum equitatu, optimae indolis filii | |
| cruore paterni respersi oculi, corpus imperatoris in- | |
| ter promiscuas cadauerum strues auium ferarumque | |
| laniatibus obiectum. uellem quidem placidius, † sed | |
| quod relatu uerum est. sic deorum spreti monitus | 20 |
| excandescunt, sic humana consilia castigantur, ubi | |
| se caelestibus praeferunt. | |
| Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens | 12.1 |
| abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli | |
| fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio | |
| aduersa agmini eius fulmina iaciens, examinibus | |
| apium signa obscurando, subita tristitia implicatis | 5 |
| militum animis, nocturnis totius exercitus terrori- | |
| bus, ab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed in- | |
| uictae leges necessitudinis pectus alioquin procul | |
| amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione | |
| perpendere passae non sunt. itaque, dum illa eleuat, | 10 |
| auctoritatem amplissimam et opes priuato fastigio | |
| excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte | |
| adulescentia ad inuidiam usque contraxerat, spatio | |
| unius diei confregit. quo constat in delubris deum | |
| sua sponte signa conuersa, militarem clamorem stre- | 15 |
| pitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Pto- | |
| lemaide auditum, ut in muros concurreretur, sonum | |
| tympanorum Pergami abditis delubri editum, pal- | |
| mam uiridem Trallibus in aede Victoriae sub Caesa- | |
| ris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitu- | 20 |
| dinis enatam. quibus apparet caelestium numen et | |
| Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere | |
| uoluisse. | |
| Tuas aras tuaque sanctissima templa, diue | 13.1 |
| Iuli, ueneratus oro ut propitio ac fauenti numine | |
| tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio | |
| ac tutela delitescere patiaris: te enim accepimus eo | |
| die, quo purpurea ueste uelatus aurea in sella conse- | 5 |
| disti, ne maximo studio senatus exquisitum et dela- | |
| tum honorem spreuisse uidereris, priusquam exopta- | |
| tum ciuium oculis conspectum tui offerres, cultui | |
| religionis, in quam mox eras transiturus, uacasse | |
| mactatoque opimo boue cor in extis non repperisse, | 10 |
| ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id | |
| signum ad uitam et consilium tuum, quod utraque | |
| haec corde continerentur. erupit deinde eorum par- | |
| ricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere | |
| uolunt, deorum concilio adiecerunt. | 15 |