| QVANTA VIS SIT ELOQVENTIAE | |
| Potentiam uero eloquentiae, etsi plurimum ualere | 8.9.pr.1 |
| animaduertimus, tamen sub propriis exemplis, quo | |
| scilicet uires eius testatiores fiant, recognosci con- | |
| uenit. | |
| Regibus exactis plebs dissidens a patribus | 1.1 |
| iuxta ripam fluminis Anienis in colle, qui sacer | |
| appellatur, armata consedit, eratque non solum de- | |
| formis, sed etiam miserrimus rei publicae status, a | |
| capite eius cetera parte corporis pestifera seditione | 5 |
| diuisa. ac ni Valeri subuenisset eloquentia, spes tanti | |
| imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is nam- | |
| que populum noua et insolita libertate temere gau- | |
| dentem oratione ad meliora et saniora consilia reuo- | |
| catum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. | 10 |
| uerbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt. | |
| Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones | 2.1 |
| ciuilis profundendi sanguinis cupiditate furentes in- | |
| hibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites | |
| ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstu- | |
| pefacti destrictos iam et uibrantes gladios cruore ua- | 5 |
| cuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius | |
| —is enim solus in aditu expers Antonianae elo- | |
| quentiae steterat—crudele imperium truculento | |
| ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse | |
| putemus, quem ne hostium quidem quisquam occi- | 10 |
| dere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas | |
| uoluit admittere? | |
| Diuus quoque Iulius, quam caelestis numinis | 3.1 |
| tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, | |
| uim facundiae proprie expressit dicendo in accusa- | |
| tione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri | |
| sibi causam optimam L. Cottae patrocinio, si qui- | 5 |
| dem maxima tunc <eloquentia de ui> eloquentiae questa | |
| est. cuius facta mentione, quoniam domesticum | |
| nullum maius adiecerim exemplum, peregrinan- | |
| dum est. |