| Pisistratus dicendo tantum ualuisse tra- | 8.9(ext).1.1 |
| ditus est, ut ei Athenienses regium imperium ora- | |
| tione capti permitterent, cum praesertim e contraria | |
| parte amantissimus patriae Solo niteretur. sed alte- | |
| rius salubriores erant contiones, alterius disertiores. | 5 |
| quo euenit ut alioqui prudentissima ciuitas libertati | |
| seruitutem praeferret. | |
| Pericles autem, felicissimis naturae incrementis | 2.1 |
| sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitis | |
| instructus, liberis Athenarum ceruicibus iugum ser- | |
| uitutis inposuit: egit enim illam urbem et uersauit | |
| arbitrio suo, cumque aduersus uoluntatem populi | 5 |
| loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius | |
| uox erat. itaque ueteris comoediae maledica lingua, | |
| quamuis potentiam uiri perstringere cupiebat, tamen | |
| in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur | |
| habitare inque animis eorum, qui illum audierant, | 10 |
| quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. fertur | |
| quidam, cum admodum senex primae contioni Pe- | |
| riclis adulescentuli interesset idemque iuuenis Pisi- | |
| stratum decrepitum iam contionantem audisset, non | |
| temperasse sibi quo minus exclamaret caueri illum | 15 |
| ciuem oportere, quod Pisistrati orationi simillima | |
| eius esset oratio. nec hominem aut aestimatio elo- | |
| qui aut morum augurium fefellit. quid enim inter | |
| Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille ar- | |
| matus, hic sine armis tyrannidem gessit? | 20 |
| Quantum eloquentia ualuisse Hegesian Cyre- | 3.1 |
| naicum philosophum arbitramur? qui sic mala uitae | |
| repraesentabat, ut eorum miseranda imagine audien- | |
| tium pectoribus inserta multis uoluntariae mortis | |
| oppetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege | 5 |
| Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibi- | |
| tus est. |