| QVANTVM MOMENTVM SIT IN PRONVN- | |
| TIATIONE ET APTO MOTV CORPORIS | |
| Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione | 8.10.pr.1 |
| apta et conueniente motum corporis consistunt. quibus | |
| cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, | |
| animos eorum ipsa inuadendo, horum alteri aures, | |
| alteri oculos permulcendos tradendo. | 5 |
| Sed ut propositi fides in personis inlustribus | 1.1 |
| exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiae quam propositi | |
| felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo in- | |
| genio, cum optime rem publicam tueri posset, per- | |
| turbare impie maluit, quotiens apud populum con- | 5 |
| tionatus est, seruum post se musicae artis peritum | |
| habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis | |
| eius modos formabat aut nimis remissos excitando | |
| aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum | |
| calor atque impetus actionis attentum huiusce tem- | 10 |
| peramenti aestimatorem esse non patiebatur. | |
| Q. autem Hortensius plurimum in corporis | 2.1 |
| decoro motu repositum credens paene plus studii in | |
| eo[dem] <e>laborando quam in ipsa eloquentia ad- | |
| fectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius | |
| ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: | 5 |
| sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui uerba | |
| seruiebant. constat Aesopum Rosciumque ludicrae | |
| artis peritissimos illo causas agente in corona fre- | |
| quenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scaenam | |
| referrent. | 10 |
| Nam M. Cicero quantum in utraque re, de | 3.1 |
| qua loquimur, momenti sit oratione, quam pro | |
| Gallio habuit, significauit M. Calidio accusatori ex- | |
| probrando, quod praeparatum sibi a reo uenenum | |
| testibus, chirographis, quaestionibus probaturum ad- | 5 |
| firmans remisso uultu et languida uoce et soluto | |
| genere orationis usus esset, pariterque et oratoris | |
| uitium detexit et causae periclitantis argumentum | |
| adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, | |
| M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?' | 10 |