| Consentaneum huic Demosthenis iudi- | 8.10(ext).1.1 |
| cium. qui[dam], cum interrogaretur quidnam esset | |
| in dicendo efficacissimum, respondit 'ἡ ὑπόκρισις'. | |
| iterum deinde et tertio interpellatus idem dixit, | |
| paene totum se illi debere confitendo. recte itaque | 5 |
| Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam re- | |
| lictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu | |
| ciuitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde De- | |
| mosthenis pro eodem orationem clarissima et sua- | |
| uissima uoce recitasset, admirantibus cunctis utrius- | 10 |
| que uoluminis eloquentiam, sed aliquanto magis | |
| Demosthenis, 'quid, si' inquit 'ipsum audissetis?' | |
| tantus orator et modo tam infestus aduersarius sic | |
| inimici uim ardoremque dicendi suspexit, ut se | |
| scriptorum eius parum idoneum lectorem esse prae- | 15 |
| dicaret, expertus acerrimum uigorem oculorum, terri- | |
| bile uultus pondus, adconmodatum singulis uerbis | |
| sonum uocis, efficacissimos corporis motus. ergo | |
| etsi operi illius adici nihil potest, tamen in De- | |
| mosthene magna pars Demosthenis abest, quod le- | 20 |
| gitur potius quam auditur. |