| Sed ut alienigena scrutemur, cum obscu- | 8.11(ext).1.1 |
| rato repente sole inusitatis perfusae tenebris Athe- | |
| nae solli<ci>tudine angerentur, interitum sibi caelesti | |
| denuntiatione portendi credentes, Pericles processit | |
| in medium et quae a praeceptore suo Anaxagora | 5 |
| pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat dis- | |
| seruit nec ulterius trepidare ciues suos uano metu | |
| passus est. | |
| Quantum porro dignitatis a rege Alexandro | 2.1 |
| tributum arti existimamus, qui se et pingi ab uno | |
| Apelle et fingi a Lysippo tantum modo uoluit? | |
| Tenet uisentis Athenis Volcanus Alcamenis | 3.1 |
| manibus fabricatus: praeter cetera enim perfectissi- | |
| mae artis in eo procurrentia indicia etiam illud mi- | |
| rantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub | |
| ueste leuiter uestigium repraesentans, ut non ex- | 5 |
| probratum tamquam uitium, ita tamquam certam | |
| propriamque dei notam decore significatam. | |
| Cuius coniugem Praxiteles in marmore quasi | 4.1 |
| spirantem in templo Cnidiorum collocauit, propter | |
| pulchritudinem operis a libidinoso cuiusdam con- | |
| plexu parum tutam. quo excusabilior est error equi, | |
| qui uisa pictura equae hinnitum edere coactus est, | 5 |
| et canum latratus aspectu picti canis incitatus tau- | |
| rusque ad amorem et concubitum aeneae uaccae | |
| Syrasusis nimiae similitudinis inritamento conpulsus: | |
| quid enim uacua rationis ani<mali>a arte decepta mi- | |
| remur, cum hominis sacrilegam cupiditatem muti | 10 |
| lapidis liniamentis excitatam uidea<mu>s? | |
| QVAEDAM NVLLA ARTE EFFICI POSSE | |
| Ceterum natura, quem ad modum saepe nu- | 5.1 |
| mero aemulam uirium suarum artem esse patitur, | |
| ita aliquando inritam fesso labore dimittit. quod | |
| summi artificis Euphranoris manus senserunt: nam | |
| cum Athenis xii deos pingeret, Neptuni imaginem | 5 |
| quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus | |
| conplexus est, perinde ac Iouis aliquanto augustio- | |
| rem repraesentaturus. sed omni impetu cogitationis | |
| in superiore opere absumpto posteriores eius cona- | |
| tus adsurgere quo tendebant nequiuerunt. | 10 |
| Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum | 6.1 |
| immolatae Iphigeniae sacrificium referens, cum Cal- | |
| chantem tristem, maestum Vlixen, [clamantem | |
| Aiacem] lamentantem Menelaum circa aram sta- | |
| tuisset, caput Agamemnonis inuoluendo nonne summi | 5 |
| maeroris acerbitatem arte non posse exprimi con- | |
| fessus est? itaque pictura eius aruspicis et amici et | |
| fratris lacrimis madet, patris fletum spectantis ad- | |
| fectu aestumandum reliquit. | |
| Atque ut eiusdem studii adiciam exemplum, | 7.1 |
| praecipuae artis pictor equum ab exercitatione ue- | |
| nientem modo non uiuum labore industriae suae | |
| conprehenderat. cuius naribus spumas adicere cu- | |
| piens tantus artifex in tam paruula materia multum | 5 |
| ac diu frustra terebatur. indignatione deinde ac- | |
| census spongeam omnibus inbutam coloribus forte | |
| iuxta se positam adprehendit et ueluti corrupturus | |
| opus suum tabulae inlisit. quam fortuna ad ipsas | |
| equi nares directam desiderium pictoris coegit ex- | 10 |
| plere. itaque quod ars adumbrare non ualuit casus | |
| imitatus est. |