| SVAE QVEMQVE ARTIS OPTIMVM ET | |
| AVCTOREM ESSE ET DISPVTATOREM | |
| Suae autem artis unum quemque et auctorem et | 8.12.pr.1 |
| disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis | |
| exemplis admoneamur. | |
| Q. Scaeuola legum clarissimus et certissimus | 1.1 |
| uates, quotienscumque de iure praediatorio consule- | |
| batur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae | |
| dediti erant, consultores reiciebat. quo quidem facto | |
| moderationem magis suam commendabat quam aucto- | 5 |
| ritatem minuebat, ab iis id negotium aptius expli- | |
| cari posse confitendo, qui cotidiano usu eius calle- | |
| bant. sapientissimi igitur artis suae professores sunt | |
| a quibus et propria studia uerecunde et aliena cal- | |
| lide aestimantur. | 10 |