| Platonis quoque eruditissimum pectus | 8.12(ext).1.1 |
| haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae | |
| <de> modo et forma eius secum sermonem conferre | |
| conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae | |
| eius cedens, immo professioni. | 5 |
| Gloriantur Athenae armamentario suo, nec | 2.1 |
| sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegan- | |
| tia uisendum. cuius architectum Philonem ita fa- | |
| cunde rationem institutionis suae in theatro reddi- | |
| disse constat, ut disertissimus populus non minorem | 5 |
| laudem eloquentiae eius quam arti tribueret. | |
| Mirifice et ille artifex, qui in opere suo mo- | 3.1 |
| neri se a sutore [suo] de crepida et ansulis passus, | |
| de crure etiam disputare incipientem supra plantam | |
| ascendere uetuit. |