| DE SENECTVTE | |
| Senectus quoque ad ultimum sui finem prouecta | 8.13.pr.1 |
| in hoc eodem opere inter exempla industriae in ali- | |
| quot claris uiris conspecta est. separatum tamen | |
| et proprium titulum habeat, ne, cui deorum inmor- | |
| talium praecipua indulgentia adfuit, nostra hono- | 5 |
| rata mentio defuisse existimetur, et simul spei diu- | |
| turnioris uitae quasi adminicula quaedam dentur, | |
| quibus insistens alacriorem se respectu uetustae feli- | |
| citatis facere possit, tranquillitatemque saeculi nostri, | |
| qua nulla umquam beatior fuit, subinde fiducia con- | 10 |
| firmet, salutaris principis incolumitatem ad longissi- | |
| mos humanae condicionis terminos prorogando. | |
| M. Valerius Coruinus centesimum annum con- | 1.1 |
| pleuit. cuius inter primum et sextum consulatum | |
| xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris | |
| uiribus corporis non solum speciosissimis publicis | |
| ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum | 5 |
| culturae, et ciuis et patris familiae optabile exem- | |
| plum. | |
| Cuius uitae spatium aequauit Metellus quar- | 2.1 |
| toque anno post consularia imperia senex admodum | |
| pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum | |
| per duo et xx annos neque ore in uotis nuncu- | |
| pandis haesitante neque in sacrificiis faciendis tre- | 5 |
| mula manu gessit. | |
| Q. autem Fabius Maximus duo<bus> et lx annis | 3.1 |
| auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate | |
| id adeptus. quae utraque tempora si in unum con- | |
| ferantur, facile saeculi modum expleuerint. | |
| Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, | 4.1 |
| quos in senatum con<sul> uocauerat, superstes fuit | |
| septemque tantummodo, quos censor, collega L. Phi- | |
| lippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos uidit, | |
| toto ordine amplissimo diuturnior. | 5 |
| Appi uero aeuum clade metirer, quia infinitum | 5.1 |
| numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi | |
| quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem | |
| denique publicam hoc casu grauatus fortissime | |
| rexisset. quin etiam fessus iam uiuendo lectica se | 5 |
| in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem | |
| pacem fieri prohiberet. hunc caecum aliquis no- | |
| minet, a quo patria quod honestum erat per se | |
| parum cernens coacta est peruidere? | |
| Muliebris etiam uitae spatium non minus | 6.1 |
| longum in conpluribus apparauit, quarum aliquas | |
| strictim retulisse me satis erit: nam et Liuia Rutili | |
| septimum et nonagesimum et Terentia Ciceronis | |
| tertium et centesimum et Clodia Aufili quindecim | 5 |
| filiis ante amissis quintum decimum et centesimum | |
| expleuit annum. |