| Iungam his duos reges, quorum diuturni- | 8.13(ext).1.1 |
| tas populo Romano fuit utilissima. Siciliae rector | |
| Hiero ad nonagesimum annum peruenit. Masinissa | |
| Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium | |
| lx annis emensus, uel ante omnes homines robore | 5 |
| senectae admirabilis. constat eum, quem ad modum | |
| Cicero refert libro, quem de senectute scripsit, nullo | |
| umquam imbri, nullo frigore ut caput suum ueste | |
| tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis | |
| in eodem uestigio perstare solitum, non ante moto | 10 |
| pede quam consimili labore iuuenes fatigasset, ac | |
| si quid agi ab sedente oporteret, toto die saepe | |
| numero nullam in partem conuerso corpore in solio | |
| durasse. ille uero etiam exercitus equo insidens | |
| noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque | 15 |
| omnino ex his operibus, quae adulescens sustinere | |
| adsueuerat, quo mollius senectutem ageret, omisit. | |
| ueneris etiam usu ita semper uiguit, ut post sextum | |
| et octogesimum annum filium generaret, cui Me- | |
| thymno nomen fuit. terram quoque, quam uastam | 20 |
| et desertam acceperat, perpetuo culturae studio | |
| frugiferam reliquit. | |
| Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et conplu- | 2.1 |
| rium magni ingenii uirorum praeceptor, sua senten- | |
| tia felicissimus: nam cum centesimum et septimum | |
| ageret annum, interrogatus quapropter tam diu | |
| uellet in uita remanere, 'quia nihil' inquit 'habeo, | 5 |
| quod senectutem meam accusem'. quid isto tractu | |
| aetatis aut longius aut beatius? iam alterum saecu- | |
| lum ingressus neque in hoc querellam ullam inuenit | |
| neque in illo reliquit. | |
| Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Py- | 3.1 |
| thagoricus, sed felicitate non inferior, si quidem, ut | |
| ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi | |
| expers in summo perfectissimae doctrinae splendore | |
| extinctus est. | 5 |
| Arganthonius autem Gaditanus tam diu regna- | 4.1 |
| uit, quam diu etiam ad satietatem uixisse abunde | |
| foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum | |
| ad imperium xl annos natus accessisset. cuius rei | |
| certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio, non mi- | 5 |
| nima pars Romani stili, in tertio historiarum sua- | |
| rum libro centum illum et xxx annos explesse | |
| commemorat, et ipse neruosae uiuacitatis haud par- | |
| uum exemplum. | |
| Huius regis consummationem annorum minus | 5.1 |
| admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus | |
| scribit centesimum et uicesimum annum transgredi, | |
| et Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et Epimeni- | |
| des Cnosius, quem Theopompus dicit septem et l | 5 |
| et centum annos uixisse. | |
| Hellanicus uero ait quosdam ex gente Epio- | 6.1 |
| rum, quae pars Aetoliae <est>, ducenos explere annos, | |
| eique suscribit Damastes, hoc amplius adfirmans, | |
| Litorium quendam ex his maximarum uirium statu- | |
| raeque praecipuae trecentesimum annum cumulasse. | 5 |
| Alexander uero in eo uolumine, quod de Illy- | 7.1 |
| rico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam | |
| ad quingentesimum usque annum nulla ex parte se- | |
| nescentem processisse. sed multo liberalius Xeno- | |
| phon, cuius περίπλους legitur: insulae enim Lat- | 5 |
| miorum regem octingentis uitae annis donauit. ac | |
| ne pater eius parum benigne acceptus uideretur, | |
| ei quoque sescentos adsignauit annos. |