| DE CVPIDITATE GLORIAE | |
| Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus | 8.14.pr.1 |
| aut qua ratione debeat conparari et an melius a uir- | |
| tute uelut non necessaria neglegatur uiderint hi, | |
| quorum in contemplandis eius modi rebus cura teri- | |
| tur quibusque quae prudenter animaduerterunt fa- | 5 |
| cunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis | |
| auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, | |
| quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis | |
| demonstrare conabor. | |
| Superior Africanus Enni poetae effigiem in | 1.1 |
| monumentis Corneliae gentis conlocari uoluit, quod | |
| ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non qui- | |
| dem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret | |
| et Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque | 5 |
| terrarum orbis summum columen arx Capitolina | |
| possideret, eorum extingui memoriam non posse, si | |
| tamen litterarum quoque illis lumen accessisset, | |
| magni aestimans, uir Homerico quam rudi atque | |
| inpolito praeconio dignior. | 10 |
| Similiter honoratus animus erga poetam Ac- | 2.1 |
| cium D. Bruti suis temporibus clari ducis extitit, | |
| cuius familiari cultu et prompta laudatione delecta- | |
| tus uersibus templorum aditus, quae ex manubiis | |
| consecrauerat, adornauit. | 5 |
| Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu | 3.1 |
| gloriae auersus, qui Theophanen Mitylenaeum scrip- | |
| torem rerum suarum in contione militum ciuitate | |
| donauit, beneficium per se amplum accurata etiam | |
| et testata oratione prosecutus. quo effectum est ut | 5 |
| ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam | |
| inchoaret. | |
| L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem | 4.1 |
| animum direxit, tamen Iugurthae a Boccho rege ad | |
| Marium perducti totam sibi laudem <tam> cupide ad- | |
| seruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam | |
| illam traditionem haberet. † et quantus postea ne | 5 |
| minimum quidem gloriae uestigium contempsit. | |
| Atque ut imperatoribus militis gloriosum spi- | 5.1 |
| ritum subnectam, Scipionem dona militaria his, qui | |
| strenuam operam ediderant, diuidentem T. Labienus | |
| ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, | |
| eoque se negante id factu<ru>m, ne castrensis honos | 5 |
| in eo, qui paulo ante seruisset, uiolaretur, ipse ex | |
| praeda Gallica aurum equiti largitus est. nec tacite | |
| id Scipio tulit: namque equiti 'habebis' inquit 'do- | |
| num uiri diuitis'. quod ubi ille accepit, proiecto | |
| ante pedes Labieni auro uultum demisit. idem, ut | 10 |
| audiit Scipionem dicentem 'imperator te argenteis | |
| armillis donat', alacer gaudio abiit. nulla est ergo | |
| tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur. | |
| Illa uero etiam a claris uiris interdum ex | 6.1 |
| humillimis rebus petita est: nam quid sibi uoluit | |
| C. Fabius nobilissimus ciuis, qui, cum in aede | |
| Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicauerat, pa- | |
| rietes pinxisset, nomen his suum inscripsit? id enim | 5 |
| demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdo- | |
| tiis et triumphis celeberrimae deerat. ceterum sor- | |
| dido studio deditum ingenium qualemcumque illum | |
| laborem suum silentio obliterari noluit, uidelicet | |
| Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Mineruae | 10 |
| effigiem suam inclusit, qua conuulsa tota operis | |
| conligatio solueretur. |