| Sed melius aliquanto, si aliena imitatione | 8.14(ext).1.1 |
| capiebatur, Themistoclis ardorem esset aemulatus, | |
| quem ferunt stimulis uirtutis agitatum et ob id | |
| noctes inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo | |
| tempore in publico uersaretur respondisse: 'quia me | 5 |
| tropaea Miltiadis de somno excitant'. Marathon | |
| nimirum animum eius ad Artemisium et Salamina, | |
| naualis gloriae fertilia nomina, inlustranda tacitis | |
| facibus incitabat. idem theatrum petens cum inter- | |
| rogaretur cuius uox auditu illi futura esset gratis- | 10 |
| sima, dixit 'eius, a quo artes meae optime canentur'. | |
| dulcedinem gloriae, paene adieci gloriosam! | |
| Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui | 2.1 |
| Anaxarcho comiti suo ex auctoritate Democriti prae- | |
| ceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu | |
| me' inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc | |
| sum potitus!' angusta homini possessio [gloriae] | 5 |
| fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit. | |
| Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati si- | 3.1 |
| milem Aristotelis in capessenda laude sitim sub- | |
| nectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae | |
| artis libros quos <pro suis> ederet donauerat, moleste- | |
| que postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, | 5 |
| proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius | |
| sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. | |
| nisi me tantae et tam late patentis scientiae uere- | |
| cundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius | |
| stabiliendi mores altioris animi philosopho trade- | 10 |
| rentur. | |
| Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum | |
| eius introducere conantur, neglegitur, quoniam qui- | |
| dem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adici- | |
| unt, ut quod professione eleuant usurpatione memo- | 15 |
| riae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimu- | |
| latio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum | |
| aeternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus | |
| innotescere non dubitarunt. | |
| Quorum e numero nescio an in primis Pausa- | 4.1 |
| nias debeat referri: nam cum Hermoclen perconta- | |
| tus esset quonam modo subito clarus posset euadere, | |
| atque is respondisset, si aliquem inlustrem uirum oc- | |
| cidisset, futurum ut gloria eius ad ipsum redundaret, | 5 |
| continuo Philippum interemit, et quidem quod pe- | |
| tierat adsecutus est: tam en<im> se parricidio quam | |
| Philippus uirtute notum posteris reddidit. | |
| Illa uero gloriae cupiditas sacrilega: inuentus | 5.1 |
| est enim qui Dianae Ephesiae templum incendere | |
| uellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius | |
| per totum terrarum orbem dissiceretur, quem qui- | |
| dem mentis furorem eculeo inpositus detexit. ac | 5 |
| bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeter- | |
| rimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae fa- | |
| cundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset. |