| QVAE CVIQVE MAGNIFICA CONTIGERVNT | |
| Candidis autem animis uoluptatem praebuerint | 8.15.pr.1 |
| in conspicuo posita quae cuique magnifica merito | |
| contigerint, quia aeque praemiorum uirtutis atque | |
| operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis | |
| alacritatem sumministrante, cum honorem industrie | 5 |
| appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens | |
| hoc loco protinus ad Augustam domum, benificen- | |
| tissimum et honoratissimum templum, omni impetu | |
| fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in | |
| caelum patet, quamuis maxima, debito tamen minora | 10 |
| sunt quae in terris tribuuntur. | |
| Superiori Africano consulatus citerior legitimo | 1.1 |
| tempore datus est, quod fieri oportere exercitus se- | |
| natum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus | |
| decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum | |
| consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem ad- | 5 |
| uersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quae | |
| in uita praecipua adsignata sint et longum est re- | |
| ferre, quia multa, et non necessarium, quia maiore | |
| ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque | |
| eximium capit adiciam. imaginem in cella Iouis | 10 |
| optimi maximi positam habet, quae, quotienscumque | |
| funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, | |
| inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est: | |
| tam hercule quam curia † superioris Catonis | 2.1 |
| effigies illius ad cuius generis officia expromitur. | |
| gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae sena- | |
| torem tantum non semper secum habitare uoluit, | |
| omnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo | 5 |
| merito quam fortunae beneficio magnum, cuius | |
| prius consilio quam Scipionis imperio deleta Kar- | |
| thago est. | |
| Rarum specimen honoris <in> Scipione quoque | 3.1 |
| Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus | |
| nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu | |
| Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem | |
| oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri | 5 |
| deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos | |
| fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil | |
| tamen morum principatu speciosius reperies. | |
| Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipio- | 4.1 |
| nes conmemoranda: Aemilianum enim populus ex | |
| candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum | |
| quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi, fra- | |
| tris filii, in campum descendisset, consulem iterum | 5 |
| reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam, | |
| prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec | |
| neque ciui ambitioso * * * senatori, quem ad modum | |
| non solum uitae eius seuerissimus cursus, sed etiam | |
| mors clandestinis inlata insidiis declarauit. | 10 |
| M. quoque Valerium duabus rebus insignibus | 5.1 |
| di pariter atque ciues speciosum reddiderunt, illi | |
| cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum pro- | |
| pugnatorem subicientes, hi tertium et uicesimum | |
| annum ingresso consulatum largiti. quorum alterum | 5 |
| decus uetustae originis, optimi nominis gens, Cor- | |
| uini amplexa cognomen usurpat, alterum summo | |
| subiungit ornamento tam celeritate quam principio | |
| consulatus gloriando. | |
| Ac ne Q. quidem Scaeuolae, quem L. Cras- | 6.1 |
| sus in consulatu collegam habuit, gloria parum in- | |
| lustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obti- | |
| nuit, ut senatus deinceps in eam prouinciam ituris | |
| magistratibus exemplum atque normam officii Scae- | 5 |
| uolam decreto suo proponeret. | |
| Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem | 7.1 |
| C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: | |
| ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum | |
| apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia | |
| mereret et forte inter cenam quidam Scipionem in- | 5 |
| terrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res | |
| publica aeque magnum habitura esset imperatorem, | |
| respiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc' | |
| dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam | |
| orientem uirtutem uideritne certius an efficacius | 10 |
| accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena | |
| militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras | |
| cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo | |
| deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit, | |
| qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra | 15 |
| mensae suae libauerit. | |
| Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et noua | 8.1 |
| congesta sunt, hinc adsensione fauoris, illinc fremitu | |
| inuidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques | |
| Romanus pro consule in Hispaniam aduersus Serto- | |
| rium pari imperio cum Pio Metello principe ciui- | 5 |
| tatis missus est. nondum ullum honorem <curulem> | |
| auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a | |
| summo imperio cepit. tertium consulatum decreto | |
| senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de | |
| multis praeterea regibus plurimisque ciuitatibus et | 10 |
| gentibus et praedonibus unum duxit triumphum. | |
| Q. etiam Catulum populus Romanus uoce sua | 9.1 |
| tantum non ad sidera usque euexit: nam cum ab eo | |
| pro rostris interrogaretur, si <in> uno Pompeio Magno | |
| omnia reponere perseuerasset, absumpto illo subiti | |
| casus incursu in quo spem esset habiturus, summo | 5 |
| consensu adclamauit 'in te'. uim ho<no>rati iudicii | |
| admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum | |
| omnibus ornamentis, quae retuli, duarum syllaba- | |
| rum spatio inclusum Catulo aequauit. | |
| Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pe- | 10.1 |
| cunia reuertentis adpulsus ad ripam urbis memora- | |
| bilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri | |
| magistratus et uniuersus senatus populusque Roma- | |
| nus officii gratia praesto fuit, non quod magnum | 5 |
| pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis | |
| illa incolumem aduexerat laetatus. | |
| Sed nescio an praecipuum L. Marci<us> inusitati | 11.1 |
| decoris exemplum, quem equitem Romanum duo | |
| exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque | |
| Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore | |
| salus eorum in ultimas angustias deducta nullum | 5 |
| ambitioni locum relinquebat. | |
| Merito uirorum commemorationi Sulpicia | 12.1 |
| Serui Paterculi filia, Q. Fului Flacci uxor, adicitur. | |
| quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros | |
| inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simula- | |
| crum consecraretur, quo facilius uirginum mulierum- | 5 |
| que mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et | |
| ex omnibus matronis centum, ex centum autem de- | |
| cem sorte ductae de sanctissima femina iudicium | |
| facerent, cunctis castitate praelata est. |