| Ceterum quia sine ulla deminutione Ro- | 8.15(ext).1.1 |
| manae maiestatis extera quoque insignia respici | |
| possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta | |
| ueneratio ab auditoribus tributa est, ut quae ab eo | |
| acceperant in disputationem deducere nefas existi- | 5 |
| marent. quin etiam interpellati ad reddendam cau- | |
| sam hoc solum respondebant, ipsum dixisse. magnus | |
| honos, sed schola tenus: illa urbium suffragiis tri- | |
| buta. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut | |
| senatum ipsorum, qui mille hominum numero con- | 10 |
| stabat, consiliis suis uti pateretur, opulentissimaque | |
| ciuitas † tam frequentem uenerati post mortem | |
| domum Cereris sacrarium fecerunt, quoadque illa | |
| urbs uiguit, et dea in hominis memoria et homo | |
| in deae religione cultus est. | 15 |
| Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aeta- | 2.1 |
| tis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in con- | |
| uentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus | |
| sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis | |
| statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad | 5 |
| id tempus auratas collocasset. | |
| Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum | 3.1 |
| decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in | |
| formam condicionemque templi redigendo atque inde | |
| oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris | |
| possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Do- | 5 |
| donae, quod Hammonis fonti datur. | |
| Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli | 4.1 |
| omnium feminarum gymnico spectaculo interesse per- | |
| missum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen | |
| ingressu<rum> adduxisset, olympionice patre genita, | |
| fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cin- | 5 |
| gentibus. |