| DE CRVDELITATE | |
| Haec societas uitiorum lasciui uultus et nouae | 9.2.pr.1 |
| cupiditati inhaerentium oculorum ac delicato cultu | |
| affluentis perque uarios inlecebrarum motus uolitantis | |
| animi: crudelitatis uero horridus habitus, truculenta | |
| species, uiolenti spiritus, uox terribilis, omnia mi- | 5 |
| nis et cruentis imperiis referta. cui silentium do- | |
| nare crementum est adicere: <et>enim quem modum | |
| sibi ipsa statuet, si ne suggillationis quidem frenis | |
| fuerit reuocata? ad summam, cum penes illam sit | |
| timeri, penes nos sit odisse. | 10 |
| L. Sulla, quem neque laudare neque uitupe- | 1.1 |
| rare quisquam satis digne potest, quia, dum quaerit | |
| uictorias, Scipionem [se] populo Romano, dum exer- | |
| cet, Hannibalem repraesentauit,—egregie namque | |
| auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem | 5 |
| atque omnes Italiae partes ciuilis sanguinis flumini- | |
| bus inundauit—quattuor legiones contrariae par- | |
| tis fidem suam secutas in publica uilla, quae in | |
| Martio campo erat, nequiquam fallacis dexterae mi- | |
| sericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum | 10 |
| lamentabiles quiritatus trepidae ciuitatis aures rece- | |
| perunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti | |
| oneris cruentatis aquis uehere est coactus. v milia | |
| Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data | |
| extra moenia municipii euocata, cum abiectis armis | 15 |
| humi corpora prostrauissent, interficienda protinus- | |
| que per agros dispergenda curauit. quattuor milia | |
| et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in ta- | |
| bulas publicas retulit, uidelicet ne memoria tam | |
| praeclarae rei dilueretur. nec contentus in eos sae- | 20 |
| uire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi | |
| ciues propter pecuniae magnitudinem per nomencla- | |
| torem conquisitos proscriptorum numero adiecit. | |
| aduersus mulieres quoque gladios destrinxit, quasi | |
| parum caedibus uirorum satiatus. id quoque inex- | 25 |
| plebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum | |
| capita modo non uultum ac spiritum retinentia in | |
| conspectum suum afferri uoluit, ut oculis illa, quia | |
| ore nefas erat, manderet. quam porro crudeliter se | |
| in M. Mario praetore gessit! quem per ora uulgi ad | 30 |
| sepulcrum Lutatiae gentis pertractum non prius uita | |
| priuauit quam oculos infelices erueret et singulas | |
| corporis partes confringeret. uix mihi ueri similia | |
| narrare uideor: at ille etiam M. Plaetorium, quod | |
| ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi | 35 |
| mactauit, nouus punitor misericordiae, apud quem | |
| iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. | |
| sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: | |
| nam C. Marii, cuius, etsi postea hostis, quaestor | |
| tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis | 40 |
| alueum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen | |
| adserendum putauit! | |
| Cuius tamen crudelitatis C. Marius inuidiam | 2.1 |
| leuat: nam et ille nimia cupiditate persequendi ini- | |
| micos iram suam nefarie destrinxit, C. Caesaris con- | |
| sularis et censorii nobilissimum corpus ignobili sae- | |
| uitia trucidando, et quidem apud seditiosissimi et | 5 |
| abiectissimi hominis bustum: id enim malorum mi- | |
| serrimae tunc rei publicae deerat, ut Vario Caesar | |
| piaculo caderet. paene tanti uictoriae eius non fue- | |
| runt, quarum oblitus plus criminis domi quam laudis | |
| in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum | 10 |
| laetis manibus inter epulas per summam animi ac | |
| uerborum insolentiam aliquamdiu tenuit clarissimi- | |
| que et ciuis et oratoris sanguine contaminari mensae | |
| sacra passus <est> atque etiam P. Annium, qui id at- | |
| tulerat, in sinum suum recentis caedis uestigiis | 15 |
| aspersum recepit. | |
| Damasippus nihil laudis habuit, quod corrum- | 3.1 |
| peret, itaque memoria eius licentiore accusatione | |
| perstringitur. cuius iussu principum ciuitatis capita | |
| hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque Ar- | |
| uinae truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. | 5 |
| adeo aut flagitiosissimi hominis praetura multum | |
| aut rei publicae maiestas nihil potuit. | |
| Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis | 4.1 |
| acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore | |
| Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium | |
| obsideretur, efferatam crudelitatem suam truculen- | |
| tissimo genere uaesaniae exercuit: omnes enim eius | 5 |
| oppidi ciues, quos studiosiores Caesaris senserat, | |
| iugulatos muris praecipitauit. feminas quoque cita- | |
| tis nominibus uirorum, qui in contrariis castris erant, | |
| ut caedes coniugum suarum cernerent, maternis<que> | |
| gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios | 10 |
| in conspectu parentum humo infligi, alios superiacta- | |
| tos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabi- | |
| lia Romano iussu Lusitanis manibus administrata | |
| sunt, cuius gentis praesidio Flaccus uallatus diuinis | |
| opibus uaecordi pertinacia resistebat. | 15 |