| At Campana luxuria perquam utilis no- | 9.1(ext).1.1 |
| strae ciuitati fuit: inuictum enim armis Hannibalem | |
| inlecebris suis conplexa uincendum Romano militi | |
| tradidit. illa uigilantissimum ducem, illa exercitum | |
| acerrimum dapibus largis, abundanti uino, unguen- | 5 |
| torum fragrantia, ueneris usu lasciuiore ad somnum | |
| et delicias euocauit. ac tum demum fracta et contusa | |
| Punica feritas est, cum Seplasia ei <et> Albana castra | |
| esse coeperunt. quid iis ergo uitiis foedius, quid | |
| etiam damnosius, quibus uirtus atteritur, uictoriae | 10 |
| relanguescunt, sopita gloria in infamiam conuertitur | |
| animique pariter et corporis uires expugnantur, adeo | |
| ut nescias ab hostibusne <an> ab illis capi pernicio- | |
| sius habendum sit? | |
| Quae etiam Volsiniensium urbem grauibus et | 2.1 |
| erubescendis cladibus inplicauerunt. erat opulenta, | |
| erat moribus et legibus ordinata, Etruriae caput | |
| habebatur: sed postquam luxuria prolapsa est, in | |
| profundum iniuriarum et turpitudinis decidit, ut | 5 |
| seruorum se insolentissimae dominationi subiceret. | |
| qui primum admodum pauci senatorium ordinem | |
| intrare ausi, mox uniuersam rem publicam occupa- | |
| uerunt, testamenta ad arbitrium suum scribi iube- | |
| bant, conuiuia coetusque ingenuorum fieri uetabant, | 10 |
| filias dominorum in matrimonium ducebant. postremo | |
| lege sanxerunt ut stupra sua in uiduis pariter atque | |
| nuptis inpunita essent ac ne qua uirgo ingenuo nu- | |
| beret, cuius castitatem non ante ex numero ipsorum | |
| aliquis delibasset. | 15 |
| Age, Xerxes opum regiarum ostentatione | 3.1 |
| eximia eo usque luxuria gaudens, ut edicto praemium | |
| ei proponeret, qui nouum uoluptatis genus repperis- | |
| set, quanta, dum deliciis nimiis capitur, amplissimi | |
| imperii ruina euasit! | 5 |
| Antiochus quoque Syriae rex nihilo cont<in>en- | 4.1 |
| tioris exempli. cuius caecam et amentem luxuriam | |
| exercitus imitatus magna ex parte aureos clauos | |
| crepidis subiectos habuit argenteaque uasa ad usum | |
| culinae conparauit et tabernacula textilibus sigillis | 5 |
| adornata statuit, auaro potius hosti praeda optabilis | |
| quam ulla ad uincendum strenuo mora. | |
| Nam Ptolomaeus rex accessio uitiorum suo- | 5.1 |
| rum uixit ideoque Physcon appellatus est. cuius | |
| nequitia quid nequius? sororem natu maiorem com- | |
| muni fratri nuptam sibi nubere coegit. postea de- | |
| inde filia eius per uim stuprata ipsam dimisit, ut | 5 |
| uacuum locum nuptiis puellae faceret. | |
| Consentaneus igitur regibus suis gentis Aegyptiae | 6.1 |
| populus, qui ductu Archelai aduersus A. Gabinium | |
| moenibus urbis egressus, cum castra uallo atque | |
| fossa cingere iuberetur, uniuersus succlamauit ut | |
| id opus publica pecunia faciendum locaretur. qua- | 5 |
| propter deliciis tam enerues animi spiritum exercitus | |
| nostri sustinere non potuerunt. | |
| Sed tamen effeminatior multitudo Cypriorum, | 7.1 |
| qui reginas suas mulierum corporibus uelut gradibus | |
| constructis, quo mollius uestigia pedum ponerent, | |
| currus conscendere aequo animo sustinebant: uiris | |
| enim, si modo uiri erant, uita carere quam tam deli- | 5 |
| cato imperio optemperare satius fuit. |