| DE INSTITVTIS ANTIQVIS | |
| Apud antiquos non solum publice, sed etiam | 2.1.1.1 |
| priuatim nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto. | |
| quo ex more nuptiis etiam nunc auspices interpo- | |
| nuntur, qui, quamuis auspicia petere desierint, ipso | |
| tamen nomine ueteris consuetudinis uestigia usur- | 5 |
| pantur. | |
| Feminae cum uiris cubantibus sedentes ceni- | 2.1 |
| tabant. quae consuetudo ex hominum conuictu ad | |
| diuina penetrauit: nam Iouis epulo ipse in lectulum, | |
| Iuno et Minerua in sellas ad cenam inuitabantur. | |
| quod genus seueritatis aetas nostra diligentius in | 5 |
| Capitolio quam in suis domibus conseruat, uidelicet | |
| quia magis ad rem pertinet dearum quam mulierum | |
| disciplinam contineri. | |
| Quae uno contentae matrimonio fuerant co- | 3.1 |
| rona pudicitiae honorabantur: existimabant enim | |
| eum praecipue matronae sincera fide incorruptum | |
| esse animum, qui depositae uirginitatis cubile [in | |
| publicum] egredi nesciret, multorum matrimoniorum | 5 |
| experientiam quasi legitimae cuiusdam intemperan- | |
| tiae signum esse credentes. | |
| Repudium inter uxorem et uirum a condita | 4.1 |
| urbe usque ad centesimum et quinquagesimum an- | |
| num nullum intercessit. primus autem Sp. Caruilius | |
| uxorem sterilitatis causa dimisit. qui, quamquam tole- | |
| rabili ratione motus uidebatur, reprehensione tamen | 5 |
| non caruit, quia ne cupiditatem quidem liberorum | |
| coniugali fidei praeponi debuisse arbitrabantur. | |
| Sed quo matronale decus uerecundiae muni- | 5.1 |
| mento tutius esset, in ius uocanti matronam corpus | |
| eius adtingere non permiserunt, ut inuiolata manus | |
| alienae tactu stola relinqueretur. | |
| Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne | 5 |
| scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia pro- | |
| ximus a Libero patre intemperantiae gradus ad in- | |
| concessam uenerem esse consueuit. ceterum ut non | |
| tristis earum et horrida pudicitia, sed [et] honesto | |
| comitatis genere temperata esset,—indulgentibus | 10 |
| namque maritis et auro abundanti et multa purpura | |
| usae sunt—quo formam suam concinniorem effi- | |
| cerent, summa cum diligentia capillos cinere ruti- | |
| larunt: nulli enim tunc subsessorum alienorum ma- | |
| trimoniorum oculi metuebantur, sed pariter et uidere | 15 |
| sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur. | |
| Quotiens uero inter uirum et uxorem aliquid | 6.1 |
| iurgi intercesserat, in sacellum deae Viriplacae, quod | |
| est in Palatio, ueniebant et ibi inuicem locuti quae | |
| uoluerant contentione animorum deposita concordes | |
| reuertebantur. dea nomen hoc a placandis uiris fertur | 5 |
| adsecuta, ueneranda quidem et nescio an praecipuis | |
| et exquisitis sacrificiis colenda utpote cotidianae | |
| ac domesticae pacis custos, in pari iugo caritatis | |
| ipsa sui appellatione uirorum maiestati debitum a | |
| feminis reddens honorem. | 10 |
| Huius modi inter coniuges uerecundia: quid, | 7.1 |
| inter ceteras necessitudines nonne apparet consen- | |
| tanea? nam ut minimo indicio maximam uim eius | |
| significem, aliquandiu nec pater cum filio pubere | |
| nec socer cum genero lauabatur. manifestum igitur | 5 |
| est tantum religionis sanguini et adfinitati quantum | |
| ipsis dis inmortalibus tributum, quia inter ista tam | |
| sancta uincula non magis quam in aliquo sacrato | |
| loco nudare se [ne]fas esse credebatur. | |
| Conuiuium etiam sollemne maiores institue- | 8.1 |
| runt idque caristia appellauerunt, cui praeter cogna- | |
| tos et adfines nemo interponebatur, ut, si qua inter | |
| necessarias personas querella esset orta, apud sacra | |
| mensae et inter hilaritatem animorum et fautoribus | 5 |
| concordiae adhibitis tolleretur. | |
| Senectuti iuuenta ita cumulatum et circum- | 9.1 |
| spectum honorem reddebat, tamquam maiores natu | |
| adulescentium communes patres essent. quocirca iu- | |
| uenes senatus die utique aliquem ex patribus con- | |
| scriptis aut propinquum aut paternum amicum ad | 5 |
| curiam deducebant adfixique ualuis expectabant, do- | |
| nec reducendi etiam officio fungerentur. qua quidem | |
| uoluntaria statione et corpora et animos ad publica | |
| officia inpigre sustinenda roborabant breuique pro- | |
| cessurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda | 10 |
| laboris meditatione ipsi doctores erant. | |
| Inuitati ad cenam diligenter quaerebant quinam | |
| ei conuiuio essent interfuturi, ne seniorum aduen- | |
| tum discubitu praecurrerent, sublataque mensa priores | |
| consurgere et abire patiebantur. ex quibus apparet | 15 |
| cenae quoque tempore quam parco et quam modesto | |
| sermone his praesentibus soliti sint uti. | |
| Maiores natu in conuiuiis ad tibias egregia | 10.1 |
| superiorum opera carmine conprehensa † pangebant, | |
| quo ad ea imitanda iuuentutem alacriorem redderent. | |
| quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? | |
| pubertas canis suum decus reddebat, defuncta [uiri] | 5 |
| cursu aetas ingredientes actuosam uitam feruoris | |
| nutrimentis prosequebatur. quas Athenas, quam | |
| scholam, quae alienigena studia huic domesticae disci- | |
| plinae praetulerim? inde oriebantur Camilli, Scipio- | |
| nes, Fabricii, Marcelli, Fabii, ac ne singula im- | 10 |
| perii nostri lumina simul percurrendo sim longior, | |
| inde, inquam, caeli clarissima pars, diui fulserunt | |
| Caesares. |