| Adeo autem magna caritate patriae tene- | 2.2.1.1 |
| bantur, ut arcana consilia patrum conscriptorum | |
| multis saeculis nemo senator enuntiauerit. Q. Fabius | |
| Maximus tantum modo, et is ipse per inprudentiam, | |
| de tertio Punico bello indicendo quod secr<et>o in | 5 |
| curia erat actum P. Crasso rus petens domum re- | |
| uertenti in itinere narrauit, memor eum triennio | |
| ante quaestorem factum, ignarus nondum a cen- | |
| soribus in ordinem senatorium allectum, quo uno | |
| modo etiam iis, qui iam honores gesserant, aditus | 10 |
| in curiam dabatur. sed quamuis honestus error Fabii | |
| esset, uehementer tamen a consulibus obiurgatus | |
| est: numquam enim taciturnitatem, optimum ac | |
| tutissimum administrandarum rerum uinculum, labe- | |
| factari uolebant. | 15 |
| Ergo, cum Asiae rex Eumenes amantissimus no- | |
| strae urbis bellum a Perse aduersus populum Ro- | |
| manum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri | |
| potuit quid aut ille locutus esset aut patres respon- | |
| dissent quam captum Persen cognitum est. fidum | 20 |
| erat et altum rei publicae pectus curia silentique | |
| salubritate munitum et uallatum undique, cuius limen | |
| intrantes abiecta priuata caritate publicam indue- | |
| bant. itaque non dicam unum, sed neminem audisse | |
| crederes quod tam multorum auribus fuerat com- | 25 |
| missum. | |
| Magistratus uero prisci quantopere suam po- | 2.1 |
| pulique Romani maiestatem retinentes se gesserint | |
| hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae | |
| grauitatis indicia illud quoque magna cum perseue- | |
| rantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi latine | 5 |
| responsa darent. quin etiam ipsos linguae uolubili- | |
| tate, qua plurimum ualent, excussa per interpretem | |
| loqui cogebant non in urbe tantum nostra, sed etiam | |
| in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae uocis honos | |
| per omnes gentes uenerabilior diffunderetur. nec | 10 |
| illis deerant studia doctrinae, sed nulla non in re | |
| pallium togae subici debere arbitrabantur, indignum | |
| esse existimantes inlecebris et suauitati litterarum | |
| imperii pondus et auctoritatem donari. | |
| Quapropter non es damnandus rustici rigoris | 3.1 |
| crimine, C. Mari, quia gemina lauru coronatam se- | |
| nectutem tuam, Numidicis et Germanicis inlustrem | |
| tropaeis, uictor deuictae gentis facundia politiorem | |
| fieri noluisti, credo, ne alienigena ingenii exercita- | 5 |
| tione patrii ritus serus transfuga existeres. quis ergo | |
| huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures | |
| curiae exurdantur, ianuam patefecit? ut opinor, Molo | |
| rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque | |
| ante omnes exterarum gentium in senatu sine inter- | 10 |
| prete auditum constat. quem honorem non inmerito | |
| cepit, quoniam summam uim Romanae eloquentiae | |
| adiuuerat. conspicuae felicitatis Arpinas <m>unic<ipi>um, | |
| siue litterarum gloriosissimum contemptorem siue | |
| abundantissimum fontem intueri uelis. | 15 |
| Maxima autem diligentia maiores hunc mo- | 4.1 |
| rem retinuerunt, ne quis se inter consulem et proxi- | |
| mum lictorem, quamuis officii causa una progrede- | |
| retur, interponeret. filio dumtaxat et ei puero ante | |
| patrem consulem ambulandi ius erat. qui mos adeo | 5 |
| pertinaciter retentus est, ut Q. Fabius Maximus quin- | |
| quies consul, uir et iam pridem summae auctoritatis | |
| et tunc ultimae senectutis, a filio consule inuitatus | |
| ut inter se et lictorem procederet, ne hostium Sam- | |
| nitium turba, ad quorum conloquium descendebant, | 10 |
| elideretur, facere id noluerit. | |
| Idem a senatu legatus ad filium consulem Suessam | |
| <Pometiam> missus, postquam animaduertit eum ad offi- | |
| cium suum extra moenia oppidi processisse, indignatus | |
| quod ex XI lictoribus nemo se equo descendere ius- | 15 |
| sisset, plenus irae sedere perseuerauit. <quod cum | |
| filius sensisset, proximo lictori ut sibi appareret im- | |
| perauit.> cuius uoci continuo Fabius obsecutus 'non | |
| ego' inquit, 'fili, summum imperium tuum contempsi, | |
| sed experiri uolui an scires consulem agere: nec | 20 |
| ignoro quid patriae uenerationi debeatur, uerum pu- | |
| blica instituta priuata pietate potiora iudico'. | |
| Relatis Q. Fabi laudibus offerunt se mirificae | 5.1 |
| constantiae uiri, qui legati a senatu Tarentum ad | |
| res <re>petendas missi, cum grauissimas ibi iniurias | |
| accepissent, unus etiam urina respersus esset, in | |
| theatrum, ut est consuetudo Graeciae, introducti le- | 5 |
| gationem quibus acceperant uerbis peregerunt. de | |
| his, quae passi erant, questi non sunt, ne quid ultra | |
| ac mandatum esset loquerentur, in<si>tusque pectori- | |
| bus eorum antiqui moris respectus dolore, qui ex | |
| contumelia grauissimus sentitur, conuelli non potuit. | 10 |
| finem profecto fruendarum opum, quibus ad inui- | |
| diam diu abundaueras, Tarentina ciuitas, quaesisti: | |
| nam dum horridae uirtutis in se ipsum conixum | |
| stabilimentum nitore fortunae praesentis inflata fasti- | |
| diose aestimas, in praeualidum imperii nostri mu- | 15 |
| cronem caeca et amens inruisti. | |
| Sed ut a luxu perditis moribus ad seuerissima | 6.1 |
| maiorum instituta transgrediar, antea senatus adsi- | |
| duam stationem eo loci peragebat, qui hodieque se- | |
| naculum appellatur: nec expectabat ut edicto contra- | |
| heretur, sed inde citatus protinus in curiam ueniebat, | 5 |
| ambiguae laudis ciuem existimans, qui debitis rei | |
| publicae officiis non sua sponte, sed iussus funge- | |
| retur, quia quidquid imperio cogitur exigenti magis | |
| quam praestanti acceptum refertur. | |
| Illud quoque memoria repetendum est, quod | 7.1 |
| tribunis pl. intrare curiam non licebat, ante ualuas | |
| autem positis subselliis decreta patrum attentissima | |
| cura examinabant, ut, si qua ex eis improbassent, | |
| rata esse non sinerent. itaque ueteribus senatus | 5 |
| consultis C littera subscribi solebat, eaque nota | |
| significabatur illa tribunos quoque censuisse. qui, | |
| quamuis pro commodis plebis excubabant inque im- | |
| periis conpescendis occupati erant, instrui tamen ea | |
| argenteis uasis et anulis aureis publice praebitis pa- | 10 |
| tiebantur, quo talium rerum usu auctoritas magi- | |
| stratuum esset ornatior. | |
| Quorum quemadmodum maiestas amplificaba- | 8.1 |
| tur, ita abstinentia artissime constringebatur: immo- | |
| latarum enim ab his hostiarum exta ad quaestores | |
| aerarii delata uenibant, sacrificiisque populi Romani | |
| cum deorum immortalium cultus tum etiam homi- | 5 |
| num continentia inerat, imperatoribus nostris quam | |
| sanctas manus habere deberent apud ista altaria | |
| discentibus: continentiaeque tantum tribuebatur, ut | |
| multorum aes alienum, quia prouincias sincere ad- | |
| ministrauerant, a senatu persolutum sit: nam quo- | 10 |
| rum opera publicam auctoritatem splendorem suum | |
| procul obtinuisse uiderant, eorum dignitatem domi | |
| conlabi indignum sibique deforme esse arbitrabantur. | |
| Equestris uero ordinis iuuentus omnibus annis | 9.1 |
| bis urbem spectaculo sui sub magnis auctoribus ce- | |
| lebrabat: Lupercalium enim mos a Romulo et Remo | |
| inchoatus est tunc, cum laetitia exultantes, quod | |
| his auus Numitor rex Albanorum eo loco, ubi edu- | 5 |
| cati erant, urbem condere permiserat sub monte | |
| Palatino, hortatu Faustuli educatoris sui, quem Euan- | |
| der Arcas consecrauerat, facto sacrificio caesisque | |
| capris epularum hilaritate ac uino largiore prouecti, | |
| diuisa pastorali turba, cincti obuios pellibus immo- | 10 |
| latarum hostiarum iocantes petiuerunt. cuius hila- | |
| ritatis memoria annuo circuitu feriarum repetitur. | |
| trabeatos uero equites idibus Iuliis Q. Fabius trans- | |
| uehi instituit. idem censor cum P. Decio seditionis | |
| finiendae gratia, quam comitia in humillimi cuiusque | 15 |
| potestatem redacta accenderant, omnem forensem | |
| turbam in quattuor tantummodo tribus discripsit | |
| easque urbanas appellauit. quo tam salubri facto uir | |
| alioquin bellicis operibus excellens Maximus cogno- | |
| minatus est. | 20 |