| Laudanda etiam populi uerecundia est, qui | 2.3.1.1 |
| inpigre se laboribus et periculis militiae offerendo | |
| dabat operam ne imperatoribus capite censos sacra- | |
| mento rogare esset necesse, quorum nimia inopia | |
| suspecta erat, ideoque his publica arma non com- | 5 |
| mittebant. sed hanc diutina usurpatione formatam | |
| consuetudinem C. Marius capite censum legendo mi- | |
| litem abrupit, ciuis alioqui magnificus, sed noui- | |
| tatis suae conscientia uetustati non sane propitius | |
| memorque, si militaria signa humilitatem spernere | 10 |
| perseuerarent, se a maligno uirtutum interprete ue- | |
| lut capite censum imperatorem conpellari posse. ita- | |
| que fastidiosum dilectus genus in exercitibus Romanis | |
| oblitterandum duxit, ne talis notae contagio ad ipsius | |
| quoque gloriae subgillationem penetraret. | 15 |
| Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio | 2.1 |
| consule Cn. Malli collega militibus est tradita: is | |
| enim nullius ante se imperatoris exemplum secutus | |
| ex ludo C. Aureli Scauri doctoribus gladiatorum ar- | |
| cessitis uitandi atque inferendi ictus subtiliorem ra- | 5 |
| tionem legi<oni>bus ingenerauit uirtutemque arti et | |
| rursus artem uirtuti miscuit, ut illa impetu huius | |
| fortior, haec illius scientia cautior fieret. | |
| Velitum usus eo bello primum repertus est, | 3.1 |
| quo Capuam Fuluius Flaccus imperator obsedit: nam | |
| cum equitatui Campanorum crebris excursionibus | |
| equites nostri, quia numero pauciores erant, resi- | |
| stere non possent, Q. Nauius centurio e peditibus | 5 |
| lectos expediti corporis breuibus et incuruis septenis | |
| armatos hastis, paruo tegumine munitos, ueloci saltu | |
| iungere se equitantibus et rursus celeri motu delabi | |
| instituit, quo facilius equestri proelio subiecti pedi- | |
| tes uiros pariter atque equos hostium telis incesse- | 10 |
| rent, eaque nouitas pugnae unicum Campanae perfi- | |
| diae debilitauit auxilium, ideoque auctori eius Nauio | |
| honos a duce est habitus. |