| Proximus <a> militaribus institutis ad ur- | 2.4.1.1 |
| bana castra, id est theatra, gradus faciendus est, | |
| quoniam haec quoque saepe numero animosas acies | |
| instruxerunt excogitataque cultus deorum et homi- | |
| num delectationis causa non sine aliquo pacis rubore | 5 |
| uoluptatem et religionem ciuili sanguine scaenico- | |
| rum portentorum gratia macularunt. | |
| Quae inchoata quidem sunt a Messala et Cas- | 2.1 |
| sio censoribus. ceterum auctore P. Scipione Nasica | |
| omnem apparatum operis eorum subiectum hastae | |
| uenire placuit, atque etiam senatus consulto cautum | |
| est ne quis in urbe propiusue passus mille subsellia | 5 |
| posuisse sedensue ludos spectare uellet, ut scilicet | |
| remissioni animorum * standi uirilitas propria Roma- | |
| nae gentis nota esset. | |
| Per quingentos autem et quinquaginta et octo | 3.1 |
| annos senatus populo mixtus spectaculo ludorum in- | |
| terfuit. sed hunc morem Atilius Serranus et L. Scri- | |
| bonius aediles ludos Matri deum facientes, posterio- | |
| ris Africani sententiam secuti discretis senatus et | 5 |
| populi locis soluerunt, eaque res auertit uulgi ani- | |
| mum et fauorem Scipionis magnopere quassauit. | |
| Nunc causam instituendorum ludorum ab ori- | 4.1 |
| gine sua repetam. C. Sulpico Petico C. Licinio Sto- | |
| lone consulibus intoleranda uis ortae pestilentiae | |
| ciuitatem nostram a bellicis operibus reuocatam do- | |
| mestici atque intestini mali cura adflixerat, iamque | 5 |
| plus in exquisito et nouo cultu religionis quam in | |
| ullo humano consilio positum opis uidebatur. ita- | |
| que placandi caelestis numinis gratia conpositis car- | |
| minibus uacuas aures praebuit ad id tempus circensi | |
| spectaculo contenta, quod primus Romulus raptis | 10 |
| uirginibus Sabinis Consualium nomine celebrauit. | |
| uerum, ut est mos hominum paruula initia pertinaci | |
| studio prosequendi, uenerabilibus erga deos uerbis | |
| iuuentus rudi atque inconposito motu corporum io- | |
| cabunda gestus adiecit, eaque res ludium ex Etruria | 15 |
| arcessendi causam dedit. cuius decora pernicitas ue- | |
| tusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Tusci | |
| originem traxerunt, nouitate grata Romanorum ocu- | |
| los permulsit, et quia ludius apud eos hister appella- | |
| batur, scaenico nomen histrionis inditum est. paula- | 20 |
| tim deinde ludicra ars ad saturarum modos perrepsit, | |
| a quibus primus omnium poeta Liuius ad fabularum | |
| argumenta spectantium animos transtulit, isque sui | |
| operis actor, cum saepius a populo reuocatus uocem | |
| obtudisset, adhibito pueri ac tibicinis concentu gesti- | 25 |
| culationem tacitus peregit. atellani autem ab Oscis | |
| acciti sunt. quod genus delectationis Italica seueri- | |
| tate temperatum ideoque uacuum nota est: nam ne- | |
| que tribu mouetur <actor> nec a militaribus stipendiis | |
| repellitur. | 30 |
| Et quia ceteri ludi ipsis appellationibus unde | 5.1 |
| trahantur apparet, non absurdum uidetur saeculari- | |
| bus initium suum, cuius [generis] minus trita notitia | |
| est, reddere. Cum ingenti pestilentia urbs agrique | |
| uastarentur, Valesius uir locuples rusticae uitae duo- | 5 |
| bus filiis et filia ad desperationem usque medicorum | |
| laborantibus aquam calidam iis a foco petens, geni- | |
| bus nixus lares familiares ut puerorum periculum | |
| in ipsius caput transferrent orauit. orta deinde uox | |
| est, habiturum eos saluos, si continuo flumine Ti- | 10 |
| beri deuectos Tarentum portasset ibique ex Ditis | |
| patris et Proserpinae ara petita aqua recreasset. eo | |
| praedicto magnopere confusus, quod et longa et | |
| periculosa nauigatio imperabatur, spe tamen dubia | |
| praesentem metum uincente pueros ad ripam Tiberis | 15 |
| protinus detulit—habitabat enim in uilla sua pro- | |
| pter uicum Sabinae regionis Eretum—ac luntre | |
| Ostiam petens nocte concubia ad Martium campum | |
| appulit, sitientibusque aegris succurrere cupiens, igne | |
| in nauigio non suppetente ex gubernatore cognouit | 20 |
| haud procul apparere fumum, et ab eo iussus egredi | |
| Tarentum—id nomen ei loco est—cupide adrepto | |
| calice aquam flumine haustam eo, unde fumus erat | |
| obortus, iam laetior pertulit, diuinitus dati remedii | |
| quasi uestigia quaedam in propinquo nanctum se | 25 |
| existimans, inque solo magis fumante quam ullas | |
| ignis habente reliquias, dum tenacius omen adpre- | |
| hendit, contractis leuibus et quae fors obtulerat nu- | |
| trimentis pertinaci spiritu flammam euocauit cale- | |
| factamque aquam pueris bibendam dedit. qua potata | 30 |
| salutari quiete sopiti diutina ui morbi repente sunt | |
| liberati patrique indicauerunt uidisse se in somnis | |
| a nescio quo deorum spongea corpora sua perter- | |
| geri et praecipi ut ad Ditis patris <et> Proserpinae | |
| aram, a qua potio ipsis fuerat adlata, furuae hostiae | 35 |
| immolarentur lectisterniaque <ac> ludi nocturni fierent. | |
| is, quod eo loci nullam aram uiderat, desiderari cre- | |
| dens ut a se constitueretur, aram empturus in urbem | |
| perrexit relictis qui fundamentorum constituendo- | |
| rum gratia terram ad solidum foderent. hi domini | 40 |
| imperium exequentes, cum ad xx pedum altitudinem | |
| humo egesta peruenissent, animaduerterunt aram | |
| Diti patri Proserpinaeque inscriptam. hoc postquam | |
| Valesius nuntiante seruo accepit, omisso emendae | |
| arae proposito hostias nigras, quae antiquitus fur- | 45 |
| uae dicebantur, Tarenti immolauit ludosque et lecti- | |
| sternia continuis tribus noctibus, quia totidem filii | |
| periculo liberati erant, fecit. cuius exemplum Vale- | |
| rius Publicola, qui primus consul fuit, studio suc- | |
| currendi ciuibus secutus apud eandem aram publice | 50 |
| nuncupatis uotis caesisque atris bubus, Diti mari- | |
| bus, feminis Proserpinae, lectisternioque ac ludis | |
| trinoctio factis aram terra, ut ante fuerat, obruit. | |
| Religionem ludorum crescentibus opibus se- | 6.1 |
| cuta lautitia est. eius instinctu Q. Catulus Campanam | |
| imitatus luxuriam primus spectantium consessum | |
| uelorum umbraculis texit. Cn. Pompeius ante omnes | |
| aquae per semitas decursu aestiuum minuit feruo- | 5 |
| rem. Claudius Pulcher scaenam uarietate colorum | |
| adumbrauit uacuis ante pictura tabulis extentam. | |
| quam totam argento C. Antonius, auro Petreius, | |
| ebore Q. Catulus praetexuit. uersatilem fecerunt | |
| Luculli, argentatis choragiis P. Lentulus Spinther | 10 |
| adornauit. translatum antea poenicis indutum tuni- | |
| cis M. Scaurus exquisito genere uestis cultum in- | |
| duxit. 7. nam gladiatorium munus primum Romae | |
| datum est in foro boario App. Claudio Q. Fuluio | |
| consulibus. dederunt Marcus et Decimus filii Bruti | 15 |
| <Perae> funebri memoria patris cineres honorando. | |
| athletarum certamen a M. Scauri tractum est muni- | |
| ficentia. |