| Statuam auratam nec in urbe nec in ulla | 2.5.1.1 |
| parte Italiae quisquam prius aspexit quam a. M'. Aci- | |
| lio Glabrione equestris patri poneretur in aede Pie- | |
| tatis. eam autem aedem P. Cornelio Lentulo M. Bae- | |
| bio Tamphilo consulibus ipse dedicauerat compos uoti | 5 |
| factus rege Antiocho apud Thermopylas superato. | |
| Ius ciuile per multa saecula inter sacra caeri- | 2.1 |
| moniasque deorum inmortalium abditum solisque | |
| pontificibus notum Cn. Flauius libertino patre geni- | |
| tus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione | |
| factus aedilis curulis, uulgauit ac fastos paene toto | 5 |
| foro exposuit. qui, cum ad uisendum aegrum colle- | |
| gam suum ueniret neque a nobilibus, quorum fre- | |
| quentia cubiculum erat completum, sedendi loco reci- | |
| peretur, sellam curulem adferri iussit et in ea honoris | |
| pariter atque contemptus sui uindex consedit. | 10 |
| Veneficii quaestio et moribus et legibus | 3.1 |
| Romanis ignota conplurium matronarum patefacto | |
| scelere orta est. quae, cum uiros suos clandestinis | |
| insidiis ueneno perimerent, unius ancillae indicio | |
| protractae, pars capitali iudicio damnatae C et septua- | 5 |
| ginta numerum expleuerunt. | |
| Tibicinum quoque collegium solet in foro | 4.1 |
| uulgi oculos in se conuertere, cum inter publicas | |
| priuatasque serias actiones personis tecto capite uaria- | |
| que ueste uelatum concentus edit. inde tracta licen- | |
| tia. quondam uetiti in aede Iouis, quod prisco more | 5 |
| factitauerant, uesci Tibur irati se contulerunt. quo- | |
| rum ministerio senatus deserta sacra non aequo | |
| animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos | |
| gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in | |
| proposito perseuerantes interposita festae epulatio- | 10 |
| nis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in | |
| urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos pri- | |
| stinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. per- | |
| sonarum usus pudorem circumuentae temulentiae | |
| causam habet. | 15 |
| Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo | 5.1 |
| capiendo humanitatis simul et continentiae certis- | |
| sima index: nam maximis uiris prandere et cenare | |
| in propatulo uerecundiae non erat. nec sane ullas | |
| epulas habebant, quas populi oculis subicere erube- | 5 |
| scerent. erant adeo continentiae adtenti, ut frequen- | |
| tior apud eos pultis usus quam panis esset, ideo- | |
| que in sacrificiis mola quae uocatur ex farre et sale | |
| constat. exta farre sparguntur et pullis, quibus | |
| auspicia petuntur, puls obicitur. primitiis enim et | 10 |
| libamentis uictus sui deos eo efficacius quo simpli- | |
| cius placabant. | |
| Et ceteros quidem ad benefaciendum uenera- | 6.1 |
| bantur, Febrem autem ad minus nocendum templis | |
| colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in | |
| area Marianorum monumentorum, tertium in summa | |
| parte uici longi extat, in eaque remedia, quae cor- | 5 |
| poribus aegrorum adnexa fuerant, deferebantur. haec | |
| ad humanae mentis aestus leniendos cum aliqua | |
| usus ratione excogitata. ceterum salubritatem suam | |
| industriae certissimo ac fidelissimo munimento tue- | |
| bantur, bonaeque ualitudinis eorum quasi quaedam | 10 |
| mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et | |
| aliena nimiae uini abundantiae et ab inmoderato | |
| ueneris usu auersa. |