| Idem sensit proxi<ma> maiorum nostorum | 2.6.1.1 |
| grauitati Spartana ciuitas, quae seuerissimis Lycurgi | |
| legibus obtemperans aliquamdiu ciuium suorum ocu- | |
| los a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius | |
| capti ad delicatius uitae genus prolaberentur: audie- | 5 |
| rant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et | |
| omnia non necessariae uoluptatis genera fluxisse, | |
| primosque Ionas unguenti coronarumque in conuiuio | |
| dandarum et secundae mensae ponendae consuetudi- | |
| nem haud parua luxuriae inritamenta repperisse. ac | 10 |
| minime mirum est quod homines labore ac patientia | |
| gaudentes tenacissimos patriae neruos externarum | |
| deliciarum contagione solui et hebetari noluerunt, | |
| cum aliquanto faciliorem uirtutis ad luxuriam quam | |
| luxuriae ad uirtutem transitum uiderent. quod eos | 15 |
| non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefe- | |
| cit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae | |
| moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius | |
| cultu mollire non erubuit. | |
| Eiusdem ciuitatis exercitus non ante ad dimi- | 2.1 |
| candum descendere solebant quam tibiae concentu | |
| et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem | |
| animo traxissent, uegeto et crebro ictus sono stre- | |
| nue hostem inuadere admoniti. idem ad dissimu- | 5 |
| landum et occultandum uulnerum suorum cruorem | |
| punicis in proelio tunicis utebantur, non ne ipsis | |
| aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus fiduciae | |
| aliquid adferret. | |
| Egregios uirtutis bellicae spiritus Lacedaemo- | 3.1 |
| niorum prudentissimi pacis moribus Athenienses | |
| subsecuntur, apud quos inertia e latebris suis lan- | |
| guore marcens in forum perinde ac delictum ali- | |
| quod protrahitur fitque ut <non> facinorosae, ita eru- | 5 |
| bescendae rea culpae. | |
| Eiusdem urbis et sanctissimum consilium | 4.1 |
| Areios pagus quid quisque Atheniensium ageret aut | |
| quonam quaestu sustentaretur diligentissime inqui- | |
| rere solebat, ut homines honestatem, uitae rationem | |
| memores reddendam esse, sequerentur. | 5 |
| Eadem bonos ciues corona decorandi prima | 5.1 |
| consuetudinem introduxit, duobus oleae conexis ra- | |
| mulis clarum Periclis cingendo caput, probabile in- | |
| stitutum, si rem siue personam intueri uelis: nam | |
| et uirtutis uberrimum alimentum est honos et Peri- | 5 |
| cles dignus a quo talis muneris dandi potestas po- | |
| tissimum initium caperet. | |
| Age, quid illud institutum Athenarum, quam | 6.1 |
| memorabile, quod conuictus a patrono libertus in- | |
| gratus iure libertatis exuitur! 'supersedeo te' inquit | |
| 'habere ciuem tanti muneris impium aestimatorem | |
| nec adduci possum ut credam urbi utilem quem do- | 5 |
| mui scelestum cerno. abi igitur et esto seruus, quo- | |
| niam liber esse nescisti'. | |
| Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usur- | 7.1 |
| pant, disciplinae grauitate, prisci moris obseruantia, | |
| caritate populi Romani praecipue conspicui. qui tres | |
| in eodem manumissiones rescindere permittunt, si | |
| ter ab eo[dem] deceptum dominum cognouerunt. | 5 |
| quarto errori subueniendum non putant, quia sua | |
| iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit. | |
| Eadem ciuitas seueritatis custos acerrima est, | |
| nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum | |
| argumenta maiore ex parte stuprorum continent | 10 |
| actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi | |
| licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam | |
| religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, | |
| clausas portas habet, [et] mendacem et fucosam | |
| superstitionem submouendam esse existimans. cete- | 15 |
| rum a condita urbe gladius est ibi, quo noxii iugu- | |
| lantur, rubigine quidem exesus et uix sufficiens mini- | |
| sterio, sed index in minimis quoque rebus omnia | |
| antiquae consuetudinis monumenta seruantium. | |
| Duae etiam ante portas eorum arcae iacent, al- | 20 |
| tera qua liberorum, altera qua seruorum corpora ad | |
| sepulturae locum plaustro deuehuntur sine lamenta- | |
| tione, sine planctu. luctus funeris die domestico sa- | |
| crificio adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: | |
| etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri | 25 |
| aut diuino numini inuidiam fieri, quod inmortali- | |
| tatem suam nobiscum partiri noluerit? | |
| Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice | |
| custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis—id | |
| enim senatus eius nomen est—exhibuit, propter | 30 |
| quas mors sit illi expetenda, cognitione uirili beni- | |
| uolentia temperata, quae neque egredi uita temere | |
| patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati | |
| uiam praebet, ut uel aduersa uel prospera nimis usis | |
| fortuna—utraque enim finiendi spiritus, illa, ne | 35 |
| perseueret, haec, ne destituat, rationem praebuerit | |
| —conprobato exitu terminetur. | |
| Quam consuetudinem Massiliensium non in | 8.1 |
| Gallia ortam, sed ex Graecia translatam inde exi- | |
| stimo, quod illam etiam in insula Cea seruari anim- | |
| aduerti, quo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens | |
| Iulidem oppidum intraui: forte enim euenit ut tunc | 5 |
| summae dignitatis ibi femina, sed ultimae iam se- | |
| nectutis, reddita ratione ciuibus cur excedere uita | |
| deberet, ueneno consumere se destinarit mortemque | |
| suam Pompei praesentia clariorem fieri magni aesti- | |
| maret. nec preces eius uir ille, ut omnibus uirtuti- | 10 |
| bus, ita humanitatis quoque laude instructissimus, | |
| aspernari sustinuit. uenit itaque ad eam facundissi- | |
| moque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam | |
| eloquentiae fonte manabat, ab incepto consilio diu | |
| nequicquam reuocare conatus ad ultimum propositum | 15 |
| exequi passus est. quae nonagesimum annum trans- | |
| gressa cum summa et animi et corporis sinceritate | |
| lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consue- | |
| tudine cultius strato recubans et innixa cubito 'tibi | |
| quidem' inquit, 'Sex. Pompei, dii magis quos re- | 20 |
| linquo quam quos peto gratias referant, quod nec | |
| hortator uitae meae nec mortis spectator esse fasti- | |
| disti. ceterum ipsa hilarem fortunae uultum semper | |
| experta, ne auiditate lucis tristem intueri cogar, reli- | |
| quias spiritus mei prospero fine, duas filias et † uno | 25 |
| nepotum gregem superstitem relictura permuto'. | |
| cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis | |
| patrimonio et cultu suo sacrisque domesticis maiori | |
| filiae traditis poculum, in quo uenenum temperatum | |
| erat, constanti dextera arripuit. tum defusis Mer- | 30 |
| curio delibamentis et inuocato numine eius, ut se | |
| placido itinere in meliorem sedis infernae deduceret | |
| partem, cupido haustu mortiferam traxit potionem | |
| ac sermone significans quasnam subinde partes cor- | |
| poris sui rigor occuparet, cum iam uisceribus eum | 35 |
| et cordi imminere esset elocuta, filiarum manus ad | |
| supremum opprimendorum oculorum officium aduo- | |
| cauit. nostros autem, tametsi nouo spectaculo ob- | |
| stupefacti erant, suffusos tamen lacrimis dimisit. | |
| Sed ut <ad> Massiliensium ciuitatem, unde in | 9.1 |
| hoc deuerticulum excessi, reuertar, intrare oppidum | |
| eorum nulli cum telo licet, praestoque est qui id | |
| custodiae gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia | |
| sua, quemadmodum aduenientibus humana sunt, ita | 5 |
| ipsis quoque tuta sint. | |
| Horum moenia egressis uetus ille mos Gallo- | 10.1 |
| rum occurrit, quos memoria proditum est pecunias | |
| mutuas, quae his apud inferos redderentur, dare, | |
| quia persuasum habuerint animas hominum inmor- | |
| tales esse. dicerem stultos, nisi idem bracati sen- | 5 |
| sissent, quod palliatus Pythagoras credidit. | |
| Auara et feneratoria Gallorum philosophia, | 11.1 |
| alacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorum, qui in | |
| acie gaudio exultabant tamquam gloriose et feliciter | |
| uita excessuri, lamentabantur in morbo quasi turpi- | |
| ter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas | 5 |
| esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, | |
| pro cuius salute spiritum deuouerant. laudanda utro- | |
| rumque [populorum] animi praesentia, quod et pa- | |
| triae incolumitatem fortiter [tueri] et fidem amicitiae | |
| constanter praestandam arbitrabantur. | 10 |
| Thraciae uero illa natio merito sibi sapien- | 12.1 |
| tiae laudem uindicauerit, quae natales hominum fle- | |
| biliter, exequias cum hilaritate celebrans sine ullis | |
| doctorum praeceptis uerum condicionis nostrae ha- | |
| bitum peruidit. remoueatur itaque naturalis omnium | 5 |
| animalium dulcedo uitae, quae multa et facere et | |
| pati turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior | |
| ac beatior finis reperietur. | |
| Quocirca recte Lycii, cum his luctus incidit, | 13.1 |
| muliebrem uestem induunt, ut deformitate cultus | |
| commoti maturius stultum proicere maerorem uelint. | |
| Verum quid ego fortissimos hoc in genere | 14.1 |
| prudentiae uiros laudem? respiciantur Indorum fe- | |
| minae, quae, cum more patrio conplures eidem nuptae | |
| esse soleant, mortuo marito in certamen iudicium- | |
| que ueniunt, quam ex his maxime dilexerit. uictrix | 5 |
| gaudio exultans deductaque a necessariis laetum prae | |
| <se> ferentibus uultum coniugis se flammis superiacit | |
| et cum eo tamquam felicissima crematur: superatae | |
| cum tristitia et maerore in uita remanent. protrahe | |
| in medium Cimbricam audaciam, adice Celtibericam | 10 |
| fidem, iunge animosam Thraciae † potentiam sapien- | |
| tiam, adnecte Lyciorum in luctibus abiciendis cal- | |
| lide quaesitam rationem, Indico tamen rogo nihil | |
| eorum praeferes, quem uxor<ia> pietas in modum | |
| genialis tori propinquae mortis secura conscendit. | 15 |
| Cui gloriae Punicarum feminarum, ut ex con- | 15.1 |
| paratione turpius appareat, dedecus subnectam: Sic- | |
| cae enim fanum est Veneris, in quod se matronae | |
| conferebant atque inde procedentes ad quaestum, | |
| dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimi- | 5 |
| rum tam inhonesto uinculo coniugia iuncturae. | |
| Nam Persarum admodum probabile institu- | 16.1 |
| tum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant | |
| <quam> septimum annum inplessent, quo paruulorum | |
| amissionem aequiore animo sustinerent. | |
| Ne Numidiae quidem reges uituperandi, qui | 17.1 |
| more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant: | |
| quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili | |
| et trita consuetudine, quo sit uenerabilius, uacuum | |
| esse conuenit. | 5 |