| DE DISCIPLINA MILITARI | |
| Venio nunc ad praecipuum decus et ad stabili- | 2.7.pr.1 |
| mentum Romani imperii, salutari perseuerantia ad | |
| hoc tempus sincerum et incolume seruatum, militaris | |
| disciplinae tenacissimum uinculum, in cuius sinu ac | |
| tutela serenus tranquillusque beatae pacis status ad- | 5 |
| quiescit. | |
| P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago aui- | 1.1 |
| tum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, | |
| ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus supe- | |
| riorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem | |
| momento temporis, quo castra intrauit, edixit ut | 5 |
| omnia ex his, quae uoluptatis causa conparata erant, | |
| auferrentur ac summouerentur: nam constat tum | |
| maximum inde institorum et lixarum numerum cum | |
| duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque | |
| erubescenda sentina uacuefactus exercitus noster, | 10 |
| qui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu | |
| maculauerat, erecta et recreata uirtute acrem illam | |
| et animosam Numantiam incendiis exustam ruinis- | |
| que prostratam solo aequauit. itaque neglectae disci- | |
| plinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, | 15 |
| seruatae merces speciosissimus Scipionis triumphus | |
| extitit. | |
| Eius sectam Metellus secutus, cum exercitum | 2.1 |
| in Africa Iugurthino bello nimia Spuri Albini indul- | |
| gentia corruptum consul accepisset, omnibus imperii | |
| neruis ad reuocandam pristinae disciplinam militiae | |
| conisus est: nec singulas partes adprehendit, sed | 5 |
| totam continuo in suum statum redegit: protinus | |
| namque lixas e castris submouit cibumque coctum | |
| uenalem proponi uetuit: in agmine neminem militum | |
| ministerio seruorum iumentorumque, ut arma sua et | |
| alimenta ipsi ferrent, uti passus est: castrorum sub- | 10 |
| inde locum mutauit: eadem, tamquam Iugurtha sem- | |
| per adesset, uallo fossaque aptissime cinxit. quid | |
| ergo restituta continentia, quid repetita industria | |
| profecit? crebras scilicet uictorias et multa tropaea | |
| peperit ex eo hoste, cuius tergum sub ambitioso im- | 15 |
| peratore Romano militi uidere non contigerat. | |
| Bene etiam illi disciplinae militari adfuerunt, | 3.1 |
| qui necessitudinum perruptis uinculis ultionem uin- | |
| dictamque laesae cum ignominia domuum suarum | |
| exigere non dubitauerunt: nam P. Rupilius consul | |
| <eo bello, quod in Sicilia cum fugitiuis gessit, Q. Fa- | 5 |
| bium generum suum, quia neglegentia Tauromenita- | |
| nam arcem amiserat, prouincia iussit decedere.> | |
| <C. Cotta consul> P. Aurelium [filium] Pecuniolam | 4.1 |
| sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Liparitanae | |
| ad auspicia repetenda Messanam transiturus prae- | |
| fecerat, uirgis caesum militiae munere inter pedites | |
| fungi coegit, quod eius culpa agger incensus, paene | 5 |
| castra erant capta. | |
| Q. etiam Fuluius Flaccus censor Fuluium fra- | 5.1 |
| trem consortem legionem, in qua tribunus militum | |
| erat, iniussu consulis domum dimittere ausum senatu | |
| mouit. † non digna exempla tam breuiter, nisi maio- | |
| ribus urguerer, referrentur: quid enim tam difficile | 5 |
| factu quam copulatae societati generis et imaginum | |
| deformem in patriam reditum indicere aut commu- | |
| nioni nominis ac familiae ueteris propinquitatis serie | |
| cohaerenti uirgarum contumeliosa uerbera adhibere | |
| aut censorium supercilium aduersus fraternam cari- | 10 |
| tatem destringere? | |
| Dentur haec singula quamuis claris ciuitatibus, | |
| abunde tamen gloria disciplinae militaris instructae | |
| uidebuntur: | |
| at nostra urbs, quae omni genere | 6.1 |
| mirificorum exemplorum totum terrarum orbem re- | |
| pleuit, imperatorum proprio sanguine manantes secu- | |
| res [habet], ne turbato militiae ordine uindicta deesset, | |
| ex castris publice speciosas, priuatim lugubres duplici | 5 |
| uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi | |
| officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante | |
| animo uos, bellicarum rerum seuerissimi custodes, | |
| Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac | |
| relatione conplector, qui<a> animaduerto fore ut pon- | 10 |
| dere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecil- | |
| litatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutem, | |
| sicut par est, repraesentem. tu namque, Postumi, | |
| dictator A. Postumium, quem ad generis penetra- | |
| liumque sacrorum successionem propagandam genue- | 15 |
| ras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis | |
| foueras, quem puerum litteris, quem iuuenem armis | |
| instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter | |
| ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte <e> | |
| praesidio progressus hostis fuderat, uictorem securi | 20 |
| feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium pater- | |
| nae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos | |
| tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos | |
| ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item, [Po- | |
| stumi] Torquate, Latino bello consul filium, quod | 25 |
| prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum | |
| ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam | |
| uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab | |
| lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius | |
| esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari | 30 |
| disciplina carere. | |
| Age, quanto spiritu putamus usum L. Quin- | 7.1 |
| tium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo de- | |
| uictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium | |
| consulatum deponere coegit, quod castra eius idem | |
| hostes obsederant? indignum enim maximo imperio | 5 |
| credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque | |
| tutum praestiterat, cuique uerecundiae non fuerat | |
| arma Romana metu trepida clausis portis contineri. | |
| ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus | |
| et equestris ordinis et uniuersae plebis summum de- | 10 |
| cus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae | |
| uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se | |
| animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret | |
| laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex pu- | |
| nitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii | 15 |
| nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis de- | |
| generatum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium | |
| et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, igno- | |
| miniosa consulum eiuratione. | |
| Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius | 8.1 |
| dictator, cum aduersus imperium eius Q. Fabius | |
| Rullianus magister equitum exercitum in aciem | |
| eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra re- | |
| dierat, tamen neque uirtute eius neque successu ne- | 5 |
| que nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari | |
| iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et | |
| magister equitum et uictor scissa ueste spoliatoque | |
| corpore lictorum se uerberibus lacerandum praebuit, | |
| ut in acie exceptorum uulnerum nodosis ictibus cruore | 10 |
| renouato uictoriarum, quas modo speciosissimas erat | |
| adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis | |
| exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem | |
| dedit, ubi frustra senatus auxilium inplorauit: nihilo | |
| minus enim Papirius in exigenda poena perseuerauit. | 15 |
| itaque coactus est pater eius post dictaturam ter- | |
| tiumque consulatum rem ad populum deuocare auxi- | |
| liumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. | |
| neque hac re seueritas Papiri refrenari potuit. cete- | |
| rum, cum ab uniuersis ciuibus et ipsis tribunis plebi | 20 |
| rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, | |
| sed populo et tribuniciae concedere potestati. | |
| L. quoque Calpurnius Piso consul, cum in Si- | 9.1 |
| cilia bellum aduersus fugitiuos gereret et <C.> Titius | |
| equitum praefectus [fugitiuorum] multitudine ho- | |
| stium circumuentus arma iis tradidisset, his prae- | |
| fectum ignominiae generibus adfecit: iussit eum | 5 |
| toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica in- | |
| dutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad | |
| principia per omne tempus militiae adesse. inter- | |
| dixit etiam ei conuictum hominum usumque balnea- | |
| rum, turmasque equitum, quibus praefuerat, ademptis | 10 |
| equis in funditorum alas transcripsit. magnum pro- | |
| fecto dedecus patriae pari sontium dedecore uindica- | |
| tum est, quoniam quidem id egit Piso, ut qui cupidi- | |
| tate uitae adducti cruce dignissimis fugitiuis tropaea | |
| de se statuere concesserant libertatique suae seruili | 15 |
| manu flagitiosum inponi iugum non erubuerant, | |
| amarum lucis usum experirentur mortemque, quam | |
| effeminate timuerant, uiriliter optarent. | |
| Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. qui, | 10.1 |
| cum apud <Con>trebiam res gereretur, conlocatas a se | |
| in quadam statione quinque cohortes atque ex ea | |
| uiribus hostium depulsas repetere eandem stationem | |
| e uestigio iussit, non quod speraret ab his amissum | 5 |
| locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam | |
| pugnae insequentis certaminis manifesto periculo pu- | |
| niret. edixit etiam ut, si quis ex his fugiens castra | |
| petisset, pro hoste interficeretur. qua seueritate | |
| conpressi milites et corporibus fatigatis et animis | 10 |
| desperatione uitae inplicatis loci tamen iniquitatem | |
| multitudinemque hostium superarunt. humanae igi- | |
| tur inbecillitatis efficacissimum duramentum est ne- | |
| cessitas. | |
| In eadem prouincia Q. Fabius Maximus fe- | 11.1 |
| rocissimae gentis animos contundere et debilitare | |
| cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus | |
| deposita clementia [seueriore] uti seueritate coegit: | |
| omnium enim, qui ex praesidiis Romanorum ad ho- | 5 |
| stes <trans>fugerant captique erant, manus abscidit, ut | |
| trunca prae se brachia gestantes metum defectionis | |
| reliquis inicerent. rebelles itaque manus a corpo- | |
| ribus suis distractae inque cruentato solo sparsae | |
| ceteris ne idem committere auderent documento fue- | 10 |
| runt. | |
| Nihil mitius superiore Africano. is tamen ad | 12.1 |
| firmandam disciplinam militarem aliquid ab alienis- | |
| sima sibi crudelitate amaritudinis mutuandum exi- | |
| stimauit: si quidem deuicta Karthagine, cum omnes, | |
| qui ex nostris exercitibus ad Poenos transierant, in | 5 |
| suam potestatem redegisset, grauius in Romanos | |
| quam in Latinos transfugas animaduertit: hos enim | |
| tamquam patriae fugitiuos crucibus adfixit, illos | |
| tamquam perfidos socios securi percussit. non pro- | |
| sequar hoc factum ulterius, et quia Scipionis est et | 10 |
| quia Romano sanguini quamuis merito perpesso ser- | |
| uile supplicium insultare non adtinet, cum praeser- | |
| tim transire ad ea liceat, quae sine domestico uulnere | |
| gesta narrari possunt. | |
| Nam posterior Africanus euerso Punico im- | 13.1 |
| perio exterarum gentium transfugas in edendis po- | |
| pulo spectaculis feris bestiis obiecit, | |
| et L. Paulus | 14.1 |
| Perse rege superato eiusdem generis et culpae homi- | |
| nes elephantis proterendos substrauit, utilissimo qui- | |
| dem exemplo, si tamen acta excellentissimorum | |
| uirorum humiliter aestimare sine insolentiae repre- | 5 |
| hensione permittitur: aspero enim et absciso casti- | |
| gationis genere militaris disciplina indiget, quia uires | |
| armis constant, quae ubi a recto tenore desciuerint, | |
| oppressura sunt, nisi opprimantur. | |
| Sed tempus est eorum quoque mentionem | 15.1 |
| fieri, quae iam non a singulis, uerum ab uniuerso se- | |
| natu pro militari more obtinendo defendendoque ad- | |
| ministrata sunt. L. Marcius tribunus militum, cum | |
| reliquias duorum exercituum Publi et Gnaei Scipio- | 5 |
| num, quos arma Punica in Hispania absumpserant, | |
| dispersas mira uirtute collegisset earumque suffragiis | |
| dux esset creatus, senatui de rebus actis a se scri- | |
| bens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro | |
| praetore'. cuius honoris usurpatione uti eum patri- | 10 |
| bus conscriptis non placuit, quia duces a populo, | |
| non a militibus creari solerent. quo tempore tam | |
| † iniusto, tam graui propter inmane rei publicae | |
| damnum etiam tribunus militum adulandus erat, | |
| quoniam quidem ad statum totius ciuitatis corrigen- | 15 |
| dum unus suffecerat. sed nulla clades, nullum meri- | |
| tum ualentius militari disciplina fuit. | |
| Succurrebat enim illis quam animosa seueritate | |
| Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in quo | |
| quassatis et adtritis rei publicae uiribus, cum magnum | 20 |
| captiuorum ciuium suorum numerum a Pyrro rege | |
| ultro missum recepissent, decreuerunt ut ex iis, qui | |
| equo meruerant, peditum numero militarent, qui | |
| pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberen- | |
| tur, neue quis eorum intra castra tenderet, neue | 25 |
| locum extra adsignatum uallo aut fossa cingeret, | |
| neue tentorium ex pellibus haberet. recursum autem | |
| his ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si | |
| quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus suppli- | |
| ciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acer- | 30 |
| rimi hostes extiterunt. | |
| Parem iram senatus aduersus illos destrinxit, qui | |
| apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum | |
| eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem | |
| relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum | 35 |
| sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti lice- | |
| ret, rescripsit indignos esse qui in castra recipe- | |
| rentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod | |
| expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his | |
| munere uacaret aut dono militiae donaretur aut in | 40 |
| Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. sic | |
| eneruis animos odisse uirtus solet. | |
| Age, quam grauiter senatus tulit quod Q. Peti- | |
| lium consulem fortissime aduersus Ligures pugnan- | |
| tem occidere milites passi essent! legioni neque sti- | 45 |
| pendium anni procedere neque aera dari uoluit, quia | |
| pro salute imperatoris hostium se telis non obtule- | |
| rant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum | |
| et aeternum Petili monumentum extitit, sub quo in | |
| acie morte, in curia ultione clari cineres eius ad- | 50 |
| quiescunt. | |
| Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium Ro- | |
| manorum, quae capta in castris habebat, redimendo- | |
| rum potestatem fecisset, condicionem spreuit memor | |
| tantam multitudinem armatorum iuuenum, si honeste | 55 |
| mori uoluisset, turpiter capi non potuisse. quorum | |
| nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei | |
| an quod hostis metus nihil in his reposuerit, † haec | |
| pro se, ille ne aduersus se dimicarent parui ducendo. | |
| Sed cum aliquotiens senatus pro militari disci- | 60 |
| plina seuere excubuerit, nescio an tum praecipue, | |
| cum milites, qui Regium iniusto bello occupauerant | |
| mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius | |
| sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, | |
| ac M. Fuluio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in | 65 |
| ciues Romanos aduersus morem maiorum animaduer- | |
| teret, nihilo minus propositum executus est. ceterum | |
| quo minore cum inuidia id perageretur, quinquage- | |
| nos per singulos dies uirgis caesos securi percuti | |
| iussit eorumque corpora sepulturae mandari mor- | 70 |
| temque lugeri uetuit. |