| Leniter hoc patres conscripti, si Kartha- | 2.7(ext).1.1 |
| giniensium senatus in militiae negotiis procurandis | |
| uiolentiam intueri uelimus, a quo duces bella prauo | |
| consilio gerentes, etiam si prospera fortuna sub- | |
| secuta esset, cruci tamen suffigebantur, quod bene | 5 |
| gesserant deorum inmortalium adiutorio, quod male | |
| commiserant ipsorum culpae inputante. | |
| Clearchus uero Lacedaemoni<or>um dux egre- | 2.1 |
| gio dicto disciplinam militiae continebat, identidem | |
| exercitus sui auribus inculcando a militibus impera- | |
| torem potius quam hostem metui debere. quo aperte | |
| denuntiabat futurum ut spiritum poenae inpende- | 5 |
| rent, quem pugnae [acceptum ferre] dubitassent. id- | |
| que a duce praecipi non mirabantur maternarum | |
| blanditiarum memores, quibus exituri ad proelian- | |
| dum monebantur ut aut uiui cum armis in con- | |
| spectum earum uenirent aut mortui in armis refer- | 10 |
| rentur. hoc intra domesticos parietes accepto signo | |
| Spartanae acies dimicabant. sed aliena prospexisse | |
| tantum modo satis est, cum propriis multoque uberio- | |
| ribus et felicioribus exemplis gloriari liceat. |