Disciplina militaris acriter retenta princi-
|
2.8.pr.1
|
patum Italiae Romano imperio peperit, multarum ur-
|
|
bium, magnorum regum, ualidissimarum gentium
|
|
regimen largita est, fauces Pontici sinus patefecit,
|
|
Alpium Taurique montis conuulsa claustra tradidit,
|
5
|
ortumque e paruula Romuli casa totius terrarum
|
|
orbis fecit columen. ex cuius sinu quoniam omnes
|
|
triumphi manarunt, sequitur ut de triumphandi iure
|
|
dicere incipiam.
|
|
DE IVRE TRIVMPHANDI
|
|
Ob leuia proelia quidam imperatores trium-
|
1.1
|
phos sibi decerni desiderabant. quibus ut occurrere-
|
|
tur, lege cautum est ne quis triumpharet, nisi qui
|
|
V milia hostium una acie cecidisset: non enim
|
|
numero, sed gloria triumphorum excelsius urbis no-
|
5
|
strae futurum decus maiores existimabant. ceterum
|
|
ne tam praeclara lex cupiditate laureae oblitterare-
|
|
tur, legis alterius adiutorio fulta est, quam L. Mar-
|
|
cius et M. Cato tribuni plebei tulerunt: poenam enim
|
|
imperatoribus minatur, qui aut hostium occisorum
|
10
|
in proelio aut amissorum ciuium falsum numerum
|
|
litteris senatui ausi essent referre, iubetque eos, cum
|
|
primum urbem intrassent, apud quaestores urbanos
|
|
iurare de utroque numero uere ab iis senatui esse
|
|
scriptum.
|
15
|
Post has leges iudicii illius tempestiua mentio
|
2.1
|
introducetur, in quo de iure triumphandi inter claris-
|
|
simas personas et actum et excussum est. C. Luta-
|
|
tius consul [Catulus] et Q. Valerius praetor circa
|
|
Siciliam insignem Poenorum classem deleuerant. quo
|
5
|
nomine Lutatio consuli triumphum senatus decreuit.
|
|
cum autem Valerius sibi quoque eum decerni deside-
|
|
raret, negauit id fieri oportere Lutatius, ne in honore
|
|
triumphi minor potestas maiori aequaretur, pertina-
|
|
ciusque progressa contentione Valerius sponsione Lu-
|
10
|
tatium prouocauit, ni suo ductu Punica classis esset
|
|
oppressa, nec dubitauit restipulari Lutatius. itaque
|
|
iudex inter eos conuenit Atilius Calatinus, apud quem
|
|
Valerius in hunc modum egit, consulem ea pugna in
|
|
lectica claudum iacuisse, se autem omnibus impera-
|
15
|
toriis partibus functum. tunc Calatinus, prius quam
|
|
Lutatius causam suam ordiretur, 'quaero' inquit,
|
|
'Valeri, a te, si dimicandum necne esset contrariis
|
|
inter uos sententiis dissedissetis, utrum quod consul
|
|
an quod praetor imperasset maius habiturum fuerit
|
20
|
momentum.' respondit Valerius non facere se con-
|
|
trouersiam quin priores partes consulis essent futu-
|
|
rae. 'age deinde' inquit Calatinus, 'si diuersa au-
|
|
spicia accepissetis, cuius magis auspicio staretur?'
|
|
'item' respondit Valerius 'consulis'. 'iam hercules'
|
25
|
inquit, 'cum de imperio et auspicio inter uos discepta-
|
|
tionem susceperim, et tu utroque aduersarium tuum
|
|
superiorem fuisse fatearis, nihil est quod ulterius
|
|
dubitem. itaque, Lutati, quamuis adhuc tacueris, se-
|
|
cundum te litem do'. mirifice iudex, quod in manifesto
|
30
|
negotio tempus teri passus non est: probabilius Luta-
|
|
tius, quod ius amplissimi honoris constanter de-
|
|
fendit: sed ne Valerius quidem inprobe, quia fortis et
|
|
prosperae pugnae ut non legitimum ita * * * praemium
|
|
petiit.
|
35
|
Quid facias Cn. Fuluio Flacco, qui tam ex-
|
3.1
|
petendum aliis triumphi honorem decretum sibi a
|
|
senatu ob res bene gestas spreuit ac repudiauit, ni-
|
|
mirum † non plura praecerpens quam acciderunt?—
|
|
nam ut urbem intrauit, continuo quaestione publica
|
5
|
adflictus exilio multatus est,—ut, si quid religionis
|
|
insolentia commisisset, poena expiaret.
|
|
Sapientiores igitur Q. Fuluius, qui Capua
|
4.1
|
capta, et L. Opimius, qui Fregellanis ad deditionem
|
|
conpulsis triumphandi potestatem a senatu petierunt,
|
|
uterque editis operibus magnificus, sed neuter peti-
|
|
tae rei compos non quidem inuidia patrum con-
|
5
|
scriptorum, cui numquam aditum in curiam esse uo-
|
|
luerunt, sed summa diligentia obseruandi iuris, quo
|
|
cautum erat ut pro aucto imperio, non pro recipera-
|
|
tis quae populi Romani fuissent triumphus decerne-
|
|
retur: tantum enim interest adicias aliquid an de-
|
10
|
tractum restituas, quantum distat beneficii initium
|
|
ab iniuriae fine.
|
|
Quin etiam ius, de quo loquor, sic custoditum
|
5.1
|
est, ut P. Scipioni ob reciperatas Hispanias, M. Mar-
|
|
cello ob captas Syracusas triumphus non decernere-
|
|
tur, quod ad eas res gerendas sine ullo erant missi
|
|
magistratu. probentur nunc cuiuslibet gloriae cu-
|
5
|
pidi, qui ex desertis montibus myoparonumque
|
|
piraticis rostris laudis inopes laureae ramulos festina-
|
|
bunda manu decerpserunt: Karthaginis imperio ab-
|
|
rupta Hispania et Siciliae caput abscisum, Syracusae,
|
|
triumphalis iungere currus nequiuerunt: et quibus
|
10
|
uiris? Scipioni et Marcello, quorum ipsa nomina
|
|
instar aeterni sunt triumphi. sed clarissimos solidae
|
|
ueraeque uirtutis auctores humeris suis salutem patriae
|
|
gestantes, etsi coronatos intueri senatus cupiebat,
|
|
iustiori tamen reseruandos laureae putauit.
|
15
|
His illud subnectam: moris est ab imperatore
|
6.1
|
ducturo triumphum consules inuitari ad cenam,
|
|
deinde rogari ut uenire supersedeant, ne quis eo die,
|
|
quo ille triumpharit, maioris in eodem conuiuio sit
|
|
imperii.
|
5
|
Verum quamuis quis praeclaras res maxime-
|
7.1
|
que utiles rei publicae ciuili bello gessisset, impera-
|
|
tor tamen eo nomine appellatus non est, neque ullae
|
|
supplicationes decretae sunt, neque aut ouans aut
|
|
curru triumphauit, quia, ut necessariae istae, ita
|
5
|
lugubres semper existimatae sunt uictoriae utpote
|
|
non externo, sed domestico partae cruore. itaque et
|
|
Nasica Ti. Gracchum et † G. Metellus Opimi factiones
|
|
maesti trucidarunt. Q. Catulus M. Lepido collega
|
|
suo cum omnibus seditionis copiis † extinctoque tum
|
10
|
moderatum prae se ferens gaudium in urbem reuertit.
|
|
Gaius etiam Antonius Catilinae uictor abstersos gla-
|
|
dios in castra retulit. L. Cinna et C. Marius hau-
|
|
serant quidem auidi ciuilem sanguinem, sed non
|
|
protinus ad templa deorum et aras tetenderunt. iam
|
15
|
L. Sulla, qui plurima bella ciuilia confecit, cuius
|
|
crudelissimi et insolentissimi successus fuerunt, cum
|
|
consummata atque constructa potentia sua triumphum
|
|
duceret, ut Graeciae et Asiae multas urbes, ita ci-
|
|
uium Romanorum nullum oppidum uexit.
|
20
|
Piget taedetque per uulnera rei publicae ulte-
|
|
rius procedere. lauream nec senatus cuiquam dedit
|
|
nec quisquam sibi dari desiderauit ciuitatis parte
|
|
lacrimante. ceterum ad quercum pronae manus
|
|
porriguntur, ubi ob ciues seruatos corona danda
|
25
|
est, qua postes Augustae domus sempiterna gloria
|
|
triumphant.
|
|