| DE CENSORIA NOTA | |
| Castrensis disciplinae tenacissimum uinculum et | 2.9.pr.1 |
| militaris rationis diligens obseruatio admonet me ut | |
| ad censuram pacis magistram custodemque trans- | |
| grediar: nam ut opes populi Romani in tantum am- | |
| plitudinis imperatorum uirtutibus excesserunt, ita | 5 |
| probitas et continentia, censorio supercilio examinata, | |
| est opus effectu par bellicis laudibus: quid enim | |
| prodest foris esse strenuum, si domi male uiuitur? | |
| expugnentur licet urbes, corripiantur gentes, regnis | |
| manus iniciantur, nisi foro et curiae officium ac ue- | 10 |
| recundia sua constiterit, partarum rerum caelo cu- | |
| mulus aequatus sedem stabilem non habebit. ad rem | |
| igitur pertinet nosse atque adeo recordari acta cen- | |
| soriae potestatis. | |
| Camillus et Postumius censores aera poenae | 1.1 |
| nomine eos, qui ad senectutem caelibes peruenerant, | |
| in aerarium deferre iusserunt, iterum puniri dignos, | |
| si quo modo de tam iusta constitutione queri sunt | |
| ausi, cum in hunc modum increparentur: 'natura | 5 |
| uobis quemadmodum nascendi, ita gignendi legem | |
| scribit, parentesque uos alendo nepotum nutriendo- | |
| rum debito, si quis est pudor, alligauerunt. accedit | |
| his quod etiam fortuna longam praestandi huiusce | |
| muneris aduocationem estis adsecuti, cum interim | 10 |
| consumpti sunt anni uestri et mariti et patris no- | |
| mine uacui. ite igitur et non odiosam exsoluite sti- | |
| pem, utilem posteritati numerosae.' | |
| Horum seueritatem M. Valerius Maximus et | 2.1 |
| C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere | |
| animaduersionis imitati sunt: L. enim Annium se- | |
| natu mouerunt, quod quam uirginem in matrimo- | |
| nium duxerat repudiasset nullo amicorum [in] con- | 5 |
| silio adhibito. at hoc crimen nescio an superiore | |
| maius: illo nam<que> coniugalia sacra spreta tantum, | |
| hoc etiam iniuriose tractata sunt. optimo ergo iudi- | |
| cio censores indignum eum aditu curiae existima- | |
| uerunt, | 10 |
| sicut Porcius Cato L. Flamininum, quem | 3.1 |
| e numero senatorum sustulit, quia in prouincia quen- | |
| dam damnatum securi percusserat tempore supplicii | |
| ad arbitrium et spectaculum mulierculae, cuius amore | |
| tenebatur, electo. et poterat inhiberi respectu con- | 5 |
| sulatus, quem is gesserat, atque auctoritate fratris | |
| eius Titi Flaminini. sed et censor <et> Cato, duplex | |
| seueritatis exemplum, eo magis illum notandum sta- | |
| tuit, quod amplissimi honoris maiestatem tam taetro | |
| facinore inquinauerat nec pensi duxerat isdem ima- | 10 |
| ginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine | |
| delectatos et regis Philippi supplices manus. | |
| Quid de Fabrici Luscini censura loquar? nar- | 4.1 |
| rauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Corne- | |
| lium Rufinum duobus consulatibus et dictatura spe- | |
| ciosissime functum, quod X pondo uasa argentea | |
| conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in | 5 |
| ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius | |
| fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere uiden- | |
| tur, cum ad tantam seueritatem referendam ministe- | |
| rium adcommodare coguntur, ac uereri ne non no- | |
| strae urbis acta commemorare existimentur: uix | 10 |
| enim credibile est intra idem pomerium X pondo | |
| argenti et inuidiosum fuisse censum et inopiam ha- | |
| beri contemptissimam. | |
| M. autem Antonius et L. Flaccus censores Du- | 5.1 |
| ronium senatu mouerunt, quod legem de coercendis | |
| conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi abro- | |
| gauerat. mirifica notae causa: quam enim inpuden- | |
| ter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni | 5 |
| sunt iniecti uobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. | |
| alligati et constricti estis amaro uinculo seruitutis: | |
| lex enim lata est, quae uos esse frugi iubet. abro- | |
| gemus igitur istud horridae uetustatis rubigine obsi- | |
| tum imperium: etenim quid opus libertate, si uolen- | 10 |
| tibus luxu perire non licet?' | |
| Age, par proferamus aequali iugo uirtutis ho- | 6.1 |
| norumque societate iunctum, instinctu autem aemu- | |
| lationis animo dissidens. Claudius Nero Liuiusque | |
| Salinator, secundi Punici belli temporibus firmissima | |
| rei publicae latera, quam destrictam simul egerunt | 5 |
| censuram! nam cum equitum centurias recognosce- | |
| rent et ipsi propter robur aetatis etiam nunc eorum | |
| essent e numero, ut est ad Polliam uentum tribum, | |
| praeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi | |
| esset haesitauit. quod ubi intellexit Nero, et citari | 10 |
| collegam et equum uendere iussit, quia populi iudi- | |
| cio damnatus esset. Salinator quoque eadem anim- | |
| aduersione Neronem persecutus est adiecta causa, | |
| quod non sincera fide secum in gratiam redisset. | |
| quibus uiris si quis caelestium significasset futurum | 15 |
| ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie de- | |
| ductus in ortum salutaris principis nostri conflueret, | |
| depositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere | |
| iunxissent, seruatam ab ipsis patriam communi stirpi | |
| seruandam relicturi. Salinator uero quattuor atque | 20 |
| XXX tribus inter aerarios referre non dubitauit, | |
| <quod,> cum se damnassent, postea consulem et cen- | |
| sorem fecissent, praetexuitque causam, quia necesse | |
| esset eas alterutro facto crimine temeritatis aut per- | |
| iurii teneri. unam tantum modo tribuum Maeciam | 25 |
| uacuam nota reliquit, quae eum suffragiis suis ut | |
| non damnatione, ita ne honore quidem dignum iudi- | |
| cauerat. quam putemus constantis et praeualidi | |
| illum ingenii fuisse, qui neque tristi iudiciorum | |
| exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci | 30 |
| potuit quo se blandiorem in administratione rei pu- | |
| blicae gereret? | |
| Equestris quoque ordinis bona magnaque pars | 7.1 |
| cccc iuuenes censoriam notam patiente animo susti- | |
| nuerunt, quos M'. Valerius et P. Sempronius, quia in | |
| Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi | |
| facere id neglexerant, equis publicis spoliatos in | 5 |
| numerum aerariorum retulerunt. | |
| Turpis etiam metus censores summa cum se- | 8.1 |
| ueritate poenam exegerunt: M. enim Atilius Regulus | |
| et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conplu- | |
| resque equites Romanos, qui post infeliciter com- | |
| missam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia | 5 |
| iurauerant, dereptis equis publicis inter aerarios re- | |
| ferendos curauerunt. eos <quo>que graui nota adfece- | |
| runt, qui cum in potestatem Hannibalis uenissent, | |
| legati ab eo missi ad senatum de permutandis | |
| captiuis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe | 10 |
| manserunt, quia et Romano sanguini fidem prae- | |
| stare conueniens erat et M. Atilius Regulus censor | |
| perfidiam notabat, cuius pater per summos crucia- | |
| tus expirare quam fallere Karthaginienses satius | |
| esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra | 15 |
| transcendit, quae neque timeri neque decipi uoluit | |
| hostem. | |
| Secuntur duo eiusdem generis exempla, eaque | 9.1 |
| adiecisse satis erit. <C.> Geta, cum a L. Metello et Cn. | |
| Domitio censoribus senatu motus esset, postea cen- | |
| sor factus est. item M. Valerius Messala censoria | |
| nota perstrictus censoriam postmodum potestatem | 5 |
| impetrauit. quorum ignominia uirtutem acuit: ru- | |
| bore enim eius excitati omnibus uiribus incubuerunt, | |
| ut digni ciuibus uiderentur, quibus dari potius quam | |
| obici censura deberet. |