| DE MAIESTATE | |
| Est et illa quasi priuata censura, maiestas claro- | 2.10.pr.1 |
| rum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine appari- | |
| torum ministerio potens in sua amplitudine obti- | |
| nenda: grato enim et iucundo introitu animis homi- | |
| num adlabitur admirationis praetexto uelata. quam | 5 |
| recte quis dixerit longum et beatum honorem esse | |
| sine honore. | |
| Nam quid plus tribui potuit consuli quam est | 1.1 |
| datum reo Metello? qui cum causam repetundarum | |
| diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae | |
| ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, to- | |
| tum consilium ab earum contemplatione oculos auer- | 5 |
| tit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, uide- | |
| retur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli | |
| argumenta sincere administratae prouinciae legenda | |
| sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem | |
| tanti uiri exigua cera et paucis litteris per<pen>di. | 10 |
| Sed quid mirum, si debitus honos a ciuibus | 2.1 |
| Metello tributus est, quem superiori Africano etiam | |
| hostis praestare non dubitauit? si quidem rex An- | |
| tiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius | |
| a militibus suis interceptum honoratissime excepit | 5 |
| regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri | |
| remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus im- | |
| perii pellebatur. sed et rex <et> lacessitus maiestatem | |
| excellentissimi uiri uenerari quam dolorem suum | |
| ulcisci maluit. | 10 |
| Ad eundem Africanum in Liternina uilla se con- | |
| tinentem conplures praedonum duces uidendum eo- | |
| dem tempore forte confluxerunt. quos cum ad uim | |
| faciendam uenire existimasset, praesidium domesti- | |
| corum in tecto conlocauit eratque in his repellendis | 15 |
| et animo et apparatu occupatus. quod ut praedones | |
| animaduerterunt, dimissis militibus abiectisque armis | |
| ianuae adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni | |
| non uitae eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse | |
| conspectum et congressum tanti uiri quasi caeleste | 20 |
| aliquod beneficium expetentes: proinde securum se † | |
| nobis spectandum praebere ne grauetur. haec post- | |
| quam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari | |
| eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam | |
| aliquam religiosissimam aram sanctumque templum | 25 |
| uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt | |
| ac diu osculati positis ante uestibulum donis, quae | |
| deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, | |
| quod Scipionem uidisse contigisset, ad † lares re- | |
| uerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid | 30 |
| etiam iucundius? hostis iram admiratione sui pla- | |
| cauit, spectaculo praesentiae suae latronum gestien- | |
| tis oculos uidit. delapsa caelo sidera hominibus si | |
| se offerant, uenerationis amplius non recipient. | |
| Et haec quidem uiuo Scipioni, illud autem | 3.1 |
| Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiae | |
| eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedo- | |
| niae legationis nomine Romae morarentur, funebri | |
| lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto | 5 |
| maius uidebitur, si qui cognoscat lecti illius frontem | |
| Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum | |
| enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae | |
| cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt! | |
| quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi | 10 |
| adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostrae | |
| inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato | |
| functum umeris. | |
| Ne fili quidem tui Scipionis Aemiliani, quem | 4.1 |
| in adoptionem dando duarum familiarum ornamen- | |
| tum esse uoluisti, maiestati parum honoris tributum | |
| est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo con- | |
| sule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam | 5 |
| missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace | |
| disceptatorem uelut consulem et imperatorem habue- | |
| runt. ignara quidem fatorum suorum Karthago: | |
| orientis enim illud iuuentae decus deorum atque ho- | |
| minum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut | 10 |
| superius cognomen Africanum capta, posterius euersa | |
| Corneliae genti daret. | |
| Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui | 5.1 |
| P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso au- | |
| ctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti | |
| omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius | |
| opperientes obuiam miserunt. exulare aliquis † loco | 5 |
| hoc aut triumphare iustius dixerit. | |
| C. etiam Marius in profundum ultimarum mi- | 6.1 |
| seriarum abiectus ex ipso uitae discrimine beneficio | |
| maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum | |
| in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus | |
| natione Cimber et senem et inermem et squalore ob- | 5 |
| situm strictum gladium tenens adgredi non sustinuit | |
| et claritate uiri obcaecatus abiecto ferro attonitus | |
| inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas | |
| oculos hominis praestrinxit, deuictaeque gentis suae | |
| interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus | 10 |
| indignum ratis ab uno eius nationis interfici Marium, | |
| quam totam deleuerat. Minturnenses autem maie- | |
| state illius capti conprehensum iam et constrictum | |
| dira fati necessitate incolumem praestiterunt. nec | |
| fuit eis timori asperrima Sullae uictoria, cum prae- | 15 |
| sertim ipse Marius eos a conseruando Mario abster- | |
| rere posset. | |
| M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis | 7.1 |
| ac sincerae uitae adeo uenerabilem senatui fecit, | |
| ut, cum inuito C. Caesare consule aduersus publi- | |
| canos dicendo in curia diem traheret <et> ob id iussu | |
| eius a lictore in carcerem duceretur, uniuersus sena- | 5 |
| tus illum sequi non dubitaret. quae res diuini animi | |
| perseuerantiam flexit. | |
| Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis | 8.1 |
| faciebat, spectante populus ut mimae nudarentur po- | |
| stulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo | |
| sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne | |
| praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. | 5 |
| quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus | |
| priscum morem iocorum in scaenam reuocauit, con- | |
| fessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi | |
| uniuerso uindicare. quibus opibus, quibus imperiis, | |
| quibus triumphis hoc datum est? exiguum uiri pa- | 10 |
| trimonium, astricti continentia mores, modicae clien- | |
| telae, domus ambitioni clausa, paterni generis una | |
| [inl.] imago, minime blanda frons, sed omnibus nu- | |
| meris perfecta uirtus. quae quidem effecit ut quis- | |
| quis sanctum et egregium ciuem significare uelit, | 15 |
| sub nomine Catonis definiat. |