| Dandum est aliquid loci etiam alienigenis | 2.10(ext).1.1 |
| exemplis, ut dometicis aspersa ipsa uarietate de- | |
| lectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas ty- | |
| rannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes | |
| ea urbe deuicta in regnum suum transtulit. longo | 5 |
| deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam se- | |
| dem reportandas curauit. Rhodii quoque eas urbi | |
| suae adpulsas, cum in hospitium publice inuitassent, | |
| sacris etiam <in> puluinaribus conlocauerunt. nihil hac | |
| memoria felicius, quae tantum uenerationis in tam | 10 |
| paruulo aere possidet. | |
| Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, | 2.1 |
| sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! | |
| cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, | |
| ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere retu- | |
| lisse, uniuersi iudices consurrexerunt proclamarunt- | 5 |
| que ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis | |
| postmodum dicendae sententiae loco remissuri non | |
| erant, sinceritati eius concedendum existimarunt. |