| DE IRA AVT ODIO | |
| Ira quoque et odium in pectoribus humanis magnos | 9.3.pr.1 |
| fluctus excitant, procursu celerior illa, nocendi cu- | |
| pidine hoc pertinacius, uterque consternationis plenus | |
| affectus ac numquam sine tormento sui uiolentus, | |
| quia dolorem, cum inferre uult, patitur, amara sol- | 5 |
| licitudine ne non contingat ultio anxius. sed pro- | |
| prietatis eorum certissimae sunt imagines, quas <di> | |
| ipsi in claris personis aut dicto aliquo aut facto ue- | |
| hementiore conspici uoluerunt. | |
| Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator | 1.1 |
| bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio | |
| Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium | |
| uires animumque cognosset, primam occasionem pu- | |
| gnandi non omissurum se respondit interrogatusque | 5 |
| ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere | |
| uellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex | |
| hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium | |
| capiam'. ira tunc et uirtus sermonem eius inter se | |
| diuiserunt, illa iniustae damnationis memor, haec | 10 |
| triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem | |
| fuerit hoc dicere et sic uincere. | |
| Ardentis spiritus uirum et bellicis operibus | 2.1 |
| adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem | |
| Figulum mansuetissimum, pacato iuris ciuilis studio | |
| celeberrimum, prudentiae moderationisque inmemo- | |
| rem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore | 5 |
| accensus, eo quidem magis, quod illum bis patri | |
| suo datum meminerat, cum ad eum postero comi- | |
| tiorum die multi consulendi causa uenissent, omnes | |
| dimisit, praefatus 'an nos consulere scitis, consulem | |
| facere nescitis?' dictum grauiter et merito, sed | 10 |
| tamen aliquanto melius non dictum: nam quis po- | |
| pulo Romano irasci sapienter potest? | |
| Itaque ne illi quidem probandi, quamuis factum | 3.1 |
| eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod | |
| Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam | |
| adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et | |
| phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris in- | 5 |
| potentiam tantum non luctu professo testati. | |
| Talis irae motus aut singulorum aut paucorum | 4.1 |
| aduersus populum uniuersum: multitudinis erga prin- | |
| cipes ac duces eius modi. Manlio Torquato am- | |
| plissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis | |
| uictoriam in urbem referenti, cum seniores omnes | 5 |
| laetitia ouantes occurrerent, iuniorum nemo obuiam | |
| processit, quod filium adulescentem fortissime ad- | |
| uersus imperium suum proeliatum securi percusserat. | |
| miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum | |
| eorum defendo, sed irae uim indico, quae unius | 10 |
| ciuitatis et aetates et adfectus diuidere ualuit. | |
| Eademque tantum potuit, ut uniuersum populi | 5.1 |
| Romani equitatum a Fabio consule ad hostium co- | |
| pias persequendas missum, cum et tuto et facile | |
| eas liceret delere, legis agrariae ab eo impeditae | |
| memorem inmobilem retineret. illa uero etiam | 5 |
| Appio duci, cuius pater, dum pro senatus amplitu- | |
| dine nititur, commoda plebis acerrime inpugnauerat, | |
| infensum exercitum faciendo uoluntaria fuga terga | |
| hosti, ne triumphum imperatori quaereret, dare | |
| coegit. quotiens uictoriae uictrix! congratulationem | 10 |
| eius in Torquato spernendam, in Fabio pulcherrimam | |
| partem omittendam, in Appio totam fugae post- | |
| ponendam reddidit. | |
| Age, quam uiolenter se in pectore uniuersi | 6.1 |
| populi Romani gessit eo[dem] tempore, quo suffra- | |
| giis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi | |
| pili centurioni data est praeteritis consulibus, Appio, | |
| quod obstitisset quo minus aeri alieno suo succurre- | 5 |
| retur, Seruilio, quod susceptam causam suam languido | |
| patrocinio protexisset. negas efficacem esse iram, | |
| cuius hortatu miles summo imperio praelatus est? | |
| Quae quidem non proculcauit tantum imperia, | 7.1 |
| sed etiam gessit inpotenter: nam Q. Metellus, cum | |
| utramque Hispaniam consul prius, deinde pro con- | |
| sule paene <to>tam subegisset, postquam cognouit Q. | |
| Pompeium consulem inimicum suum successorem | 5 |
| sibi mitti, omnes, qui modo militiam suam uoluerunt | |
| finiri, dimisit, commeatus petentibus neque causis | |
| excussis neque constituto tempore dedit, horrea cu- | |
| stodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus | |
| sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici | 10 |
| iussit, elephantis cibaria dari uetuit. quibus factis | |
| ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum | |
| rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi | |
| hostium quam irae fortior uictor amisit. | |
| Quid Sulla, dum huic uitio obtemperat, nonne | 8.1 |
| multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum | |
| erogauit? Puteolis enim ardens indignatione, quod | |
| Granius princeps eius coloniae pecuniam a decurio- | |
| nibus ad refectionem Capitolii promissam cunctan- | 5 |
| tius daret, animi concitatione nimia atque immode- | |
| rato uocis impetu conuulso pectore spiritum cruore | |
| ac minis mixtum euomuit, nec senio iam prolapsus, | |
| utpote sexagesimum ingrediens annum, sed alita | |
| miseriis rei publicae inpotentia furens. igitur in | 10 |
| dubio est Sullane prior an iracundia sullae sit ex- | |
| tincta. |