| Neque ab ignotis exempla petere iuuat et | 9.3(ext).pr.1 |
| maximis uiris exprobare uitia sua uerecundiae est. | |
| ceterum cum propositi fides excellentissima quaeque | |
| conplecti moneat, uoluntas operi cedat, dum prae- | |
| clara libenter probandi necessaria narranti conscien- | 5 |
| tia non desit. | |
| Alexandrum iracundia sua propemodum caelo | 1.1 |
| deripuit: nam quid obstitit quo minus illuc adsurge- | |
| ret nisi Lysimachus leoni obiectus et Clitus hasta | |
| traiectus et Callisthenes mori iussus, quia tres ma- | |
| ximas uictorias totidem amicorum iniustis caedibus | 5 |
| uicto reddidit? | |
| Quam uehemens deinde aduersus populum Ro- | 2.1 |
| manum Hamilcaris odium! quattuor enim puerilis | |
| aetatis filios intuens eiusdem numeri catulos leoninos | |
| in perniciem imperii nostri alere se praedicabat. | |
| digna nutrimenta, quae in exitium patriae suae, ut | 5 |
| euenit, conuerterentur. | |
| E quibus Hannibal mature adeo patria uesti- | 3.1 |
| gia subsecutus est, ut eo exercitum in Hispaniam | |
| traiecturo et ob id sacrificante viiii annorum natu | |
| altaria tenens iuraret se, cum primum per aetatem | |
| potuisset, acerrimum hostem populi Romani futurum, | 5 |
| <et> pertinacissimis precibus instantis belli commili- | |
| tium exprimeret. idem significare cupiens quanto | |
| inter se odio Karthago et Roma dissiderent, inflicto | |
| in terram pede suscitatoque puluere, tunc inter eas | |
| finem fore belli dixit, cum alterutra [pars] in habi- | 10 |
| tum pulueris esset redacta. | |
| In puerili pectore tantum uis odii potuit, sed | 4.1 |
| in muliebri quoque aeque multum ualuit: namque | |
| Samiramis Assyriorum regina, cum ei circa cultum | |
| capitis sui occupatae nuntiatum esset Babylona de- | |
| fecisse, altera parte crinium adhuc soluta protinus | 5 |
| ad eam expugnandam cucurrit nec prius decorem | |
| capillorum in ordinem quam urbem in potestatem | |
| suam redegit. quocirca statua eius Babylone po- | |
| sita est illo habitu, quo ad ultionem exigendam | |
| celeritate praecipi<ti> tetendit. | 10 |