| DE AVARITIA | |
| Protrahatur etiam auaritia, latentium indagatrix | 9.4.pr.1 |
| lucrorum, manifestae praedae auidissima uorago, | |
| neque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi | |
| miserrima. | |
| Cum admodum locupleti L. Minucio Basilo | 1.1 |
| falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset | |
| eiusdemque confirmandi gratia potentissimos ciuitatis | |
| nostrae uiros, M. Crassum et Q. Hortensium, quibus | |
| Minucius ignotus fuerat, tabulis heredes inseruisset, | 5 |
| quamquam euidens fraus erat, tamen uterque pecu- | |
| niae cupidus facinoris alieni munus non repudiauit. | |
| quantam culpam quam leniter retuli! lumina curiae, | |
| ornamenta fori, quod scelus uindicare debebant, inho- | |
| nesti lucri captura inuitati auctoritatibus suis texerunt. | 10 |
| Verum aliquanto maiores uires in Q. Cassio | 2.1 |
| exhibuit, qui in Hispania Silium et Calpurnium, | |
| occidendi sui gratia cum pugionibus deprehensos | |
| quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies | |
| pactus dimisit. en quem dubites, si alterum tantum | 5 |
| daretur, iugulum quoque suum aequo animo illis | |
| fuisse praebiturum. | |
| Ceterum auaritia ante omnes L. Septimulei | 3.1 |
| praecordia possedit, qui, cum C. Gracchi familiaris | |
| fuisset, caput eius abscidere et per urbem pilo fixum | |
| ferre sustinuit, quia Opimius consul auro id se re- | |
| pensurum edixerat. sunt qui tradant liquato plumbo | 5 |
| eum cauatam partem capitis, quo ponderosius esset, | |
| explesse. fuerit ille seditiosus, bono perierit exem- | |
| plo, clientis tamen scelesta famis in has usque iacen- | |
| tis iniurias esurire non debuit. |