| DE SVPERBIA ET INPOTENTIA | |
| Atque ut superbia quoque et inpotentia in con- | 9.5.1.1 |
| spicuo ponatur, M. Fuluius Flaccus consul M. Plautii | |
| Hypsaei collega, cum perniciosissimas rei publicae | |
| leges introduceret de ciuitate <Italiae> danda et de | |
| prouocatione ad populum eorum, qui ciuitatem mu- | 5 |
| tare noluissent, aegre conpulsus est ut in curiam | |
| ueniret: deinde partim monenti, partim oranti se- | |
| natui ut incepto desisteret, responsum non dedit. | |
| tyrannici spiritus consul haberetur, si aduersus unum | |
| senatorem hoc modo se gessisset, quo Flaccus in | 10 |
| totius amplissimi ordinis contemnenda maiestate | |
| uersatus est. | |
| Quae a M. quoque Druso tribuno pl. per | 2.1 |
| summam contumeliam uexata est: parum enim ha- | |
| buit L. Philippum consulem, quia interfari se con- | |
| tionantem ausus fuerat, obtorta gula, et quidem | |
| non per uiatorem, sed per clientem suum adeo | 5 |
| uiolenter in carcerem praecipitem egisse, ut multus | |
| e naribus eius cruor profunderetur, uerum etiam, | |
| cum senatus ad eum misisset, ut in curiam ueniret, | |
| 'quare non potius' inquit 'ipse in Hostiliam curiam | |
| propinquam rostris, id est ad me, uenit?' piget | 10 |
| adicere quod sequitur: tribunus senatus imperium | |
| despexit, senatus tribuni uerbis paruit. | |
| Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui | 3.1 |
| balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsaeum | |
| ambitus reum, et nobilem uirum et sibi amicum, ia- | |
| centem reliquit contumeliosa uoce proculcatum: nihil | |
| enim eum aliud agere quam ut conuiuium suum mo- | 5 |
| raretur respondit, et huius dicti conscius securo | |
| animo cenare potuit. ille uero etiam in foro non | |
| erubuit P. Scipionem socerum suum legibus <ob>no- | |
| xium, quas ipse tulerat, in maxima quidem reorum | |
| [et] inlustrium ruina muneris loco a iudicibus depo- | 10 |
| scere, maritalis lecti blanditiis statum rei publicae | |
| temerando. | |
| Taetrum facto pariter ac dicto M. Antonii | 4.1 |
| conuiuium: nam cum ad eum triumuirum Caesetii | |
| Rufi senatoris caput allatum esset, auersantibus id | |
| ceteris propius admoueri iussit ac diu diligenterque | |
| considerauit. cunctis deinde expectantibus quidnam | 5 |
| esset dicturus, 'hunc ego' inquit 'notum non habui'. | |
| superba de senatore, inpotens de occiso confessio. |