| Satis multa de nostris: aliena nunc adi- | 9.5(ext).1.1 |
| ciantur. Alexandri regis uirtus ac felicitas tribus | |
| insolentiae euidentissimis gradibus exultauit: fasti- | |
| dio enim Philippi Iouem Hammonem patrem asciuit, | |
| taedio morum et cultus Macedonici uestem et insti- | 5 |
| tuta Persica adsumpsit, spreto mortali habitu diui- | |
| num, aemulatus est, nec fuit ei pudori filium, ciuem, | |
| hominem dissimulare. | |
| Iam Xerxes, cuius in nomine superbia et in- | 2.1 |
| potentia habitat, suo iure † tam insolenter, quod | |
| Graeciae indicturus bellum adhibitis Asiae principi- | |
| bus, 'ne uiderer' inquit 'meo tantum modo usus con- | |
| silio, uos contraxi. ceterum mementote parendum | 5 |
| magis uobis esse quam suadendum'. adroganter, | |
| etiam si uictori repetere ei regiam contigisset: tam | |
| deformiter uicti nescias utrum insolentius dictum an | |
| inprudentius. | |
| Hannibal autem Cannensis pugnae successu | 3.1 |
| elatus nec admisit quemquam ciuium suorum in ca- | |
| stris nec responsum ulli <nisi> per interpretem dedit. | |
| Maharbalem etiam, ante tabernaculum suum clara | |
| uoce adfirmantem prospexisse quonam modo paucis | 5 |
| diebus Romae in Capitolio cenaret, aspernatus est. | |
| adeo felicitatis et moderationis diuiduum contuber- | |
| nium est. | |
| Insolentiae uero inter Karthaginiensem et Cam- | 4.1 |
| panum senatum quasi aemulatio fuit: ille enim se- | |
| parato a plebe balineo lauabatur, hic diuerso foro | |
| utebatur. quem morem Capuae aliquamdiu retentum | |
| C. quoque Gracchi oratione in Plautium scripta patet. | 5 |