| DE PERFIDIA | |
| Occultum iam et insidiosum malum, perfidia, la- | 9.6.pr.1 |
| tebris suis extrahatur. cuius efficacissimae uires | |
| sunt mentiri ac fallere, fructus in aliquo admisso sce- | |
| lere consistit, tum certus, cum credulitatem nefariis | |
| uinculis circumdedit, tantum inconmodi humano ge- | 5 |
| neri adferens, quantum salutis bona fides praestat. | |
| habeat igitur non minus reprehensionis quam illa | |
| laudis consequitur. | |
| Romulo regnante Spurius Tarpeius arci prae- | 1.1 |
| erat. cuius filiam uirginem aquam sacris petitum | |
| extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos | |
| in arcem secum reciperet corrupit, mercedis nomine | |
| pactam quae in sinistris manibus gerebant: erant | 5 |
| autem <in> his armillae et anuli magno ex pondere auri. | |
| loco potitum agmen Sabinorum puellam praemium | |
| flagitantem armis obrutam necauit, perinde quasi | |
| promissum, quod ea quoque laeuis gestauerant, sol- | |
| ui<sse>t. absit reprehensio, quia inpia proditio celeri | 10 |
| poena uindicata est. | |
| Ser. quoque Galba summae perfidiae: trium | 2.1 |
| enim Lusitaniae ciuitatium conuocato populo tam- | |
| quam de conmodis eius acturus viii, in quibus flos | |
| iuuentutis consistebat, electa et armis exuta partim | |
| trucidauit, partim uendidit. quo facinore maximam | 5 |
| cladem barbarorum magnitudine criminis antecessit. | |
| Cn. autem Domitium summi generis et magni | 3.1 |
| animi uirum nimia gloriae cupiditas perfidum exi- | |
| stere coegit: iratus namque Bituito regi Aruerno- | |
| rum, quod [tum] suam et Allobrogum gentem se | |
| etiam tum in prouincia morante ad Q. Fabii succes- | 5 |
| soris sui dexteram confugere hortatus esset, per | |
| conloquii simulationem arcessitum hospitioque ex- | |
| ceptum uinxit ac Romam naue deportandum curauit. | |
| cuius factum senatus neque probare potuit neque re- | |
| scindere uoluit, ne remissus in patriam Bituitus bellum | 10 |
| renouaret. igitur eum Albam custodiae causa relegauit. | |
| Viriathi etiam caedes duplicem perfidiae ac- | 4.1 |
| cusationem recipit, in amicis, quod eorum manibus | |
| interemptus est, in Q. Seruilio Caepione consule, | |
| quia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit | |
| uictoriamque non meruit, sed emit. | 5 |