| DE VI ET SEDITIONE | |
| Sed ut uiolentiae <et> seditionis tam togatae quam | 9.7.1.1 |
| etiam armatae facta referantur, L. Equitium, qui se | |
| Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque aduer- | |
| sus leges <cum> L. Saturnino petebat, a C. Mario quin- | |
| tum consulatum gerente in publicam custodiam duc- | 5 |
| tum populus claustris carceris conuulsis raptum | |
| humeris suis per summam animorum alacritatem | |
| portauit. | |
| idemque Q. Metellum censorem, quod | 2.1 |
| ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere nole- | |
| bat, lapidibus prosternere conatus est, adfirmantem | |
| tres tantum modo filios Ti. Graccho fuisse, e quibus | |
| unum in Sardinia stipendia merentem, alterum in- | 5 |
| fantem Praeneste, tertium post patris mortem natum | |
| Romae decessisse, neque oportere clarissimae fami- | |
| liae ignotas sordes inseri, cum interim inprouida | |
| concitatae multitudinis temeritas—pro inpudentia | |
| et audacia!—aduersus consulatum et censuram te- | 10 |
| tendit principesque suos omni petulantiae genere | |
| uexauit. | |
| Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta | 3.1 |
| seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Sa- | |
| turnini nouem iam creatis tribunis unoque loco duo- | |
| bus candidatis restante ui prius in aedes priuatas | |
| conpulit, extractum deinde interemit, ut caede inte- | 5 |
| gerrimi ciuis facultas apiscendae potestatis taeter- | |
| rimo [ciui] daretur. | |
| Creditorum quoque consternatio aduersus Sem- | 4.1 |
| proni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili | |
| modo exarsit. quem, quia causam debitorum susce- | |
| perat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Con- | |
| cordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fu- | 5 |
| gere extra forum coactum inque tabernula latitantem | |
| praetextatum discerpserunt. |