| Detestanda fori condicio, sed si | 9.7(MilRom).1.1 |
| castra respicias, aeque magna orietur indignatio. cum | |
| C. Mario lege Sulpicia prouincia Asia, ut aduersus | |
| Mitridatem bellum gereret, priuato decreta esset, | |
| missum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam con- | 5 |
| sulem accipiendarum legionum causa milites truci- | |
| darunt, procul dubio indignati, quod ab summo im- | |
| perio ad eum, qui nullo in honore uersaretur, transire | |
| cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio | |
| legati corrigentem? | 10 |
| Pro consule istud tam uiolenter exercitus, il- | 2.1 |
| lud aduersus consulem: Q. enim Pompeium Sullae | |
| collegam senatus iussu ad exercitum Cn. Pompei, | |
| quem aliquamdiu inuita ciuitate obtinebat, conten- | |
| dere ausum ambitiosi ducis inlecebris corrupti mili- | 5 |
| tes sacrificare incipientem adorti in modum hostiae | |
| mactarunt tantumque scelus, curia castris cedere se | |
| confessa, inultum abiit. | |
| Ille quoque exercitus nefarie uiolentus, qui | 3.1 |
| C. Carbonem, fratrem Carbonis ter consulis, propter | |
| bella ciuilia dissolutam disciplinam militarem prae- | |
| fractius et rigidius astringere conatum priuauit uita | |
| satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam | 5 |
| prauos ac taetros mores mutare. |