| DE TEMERITATE | |
| Temeritatis etiam et subiti <et> uehementes sunt im- | 9.8.pr.1 |
| pulsus, quorum ictibus hominum mentes concussae | |
| nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta | |
| aestimatione prosequi ualent. | |
| Quam enim temere se Africanus superior ex | 1.1 |
| Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem tra- | |
| iecit, in unius Numidae infidis praecordiis suam pa- | |
| riter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo | |
| momento maximae rei casus fluctuatus est, utrum | 5 |
| interfector an captiuus Scipionis Syphax fieret. | |
| Nam C. Caesaris anceps conatus, etsi caele- | 2.1 |
| stium cura protectus est, [non] tamen uix sine | |
| horrore animi referri potest: si quidem inpatiens | |
| legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus | |
| per simulationem aduersae ualetudinis conuiuio egres- | 5 |
| sus maiestate sua seruili ueste occultata nauiculam | |
| conscendit <et> e flumine Aoo maris Hadriatici saeua | |
| tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi | |
| iusso nauigio multum ac diu contrariis iactatus | |
| fluctibus tandem necessitati cessit. | 10 |
| Age, illa quam execrabilis militum temeritas! | 3.1 |
| fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus, hono- | |
| rum omnium consummatione ciuis eximius, propter | |
| falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu | |
| lapidibus obrueretur, quodque accessionem indigna- | 5 |
| tionis non recipit, oranti atque obsecranti duci a | |
| militibus causae dicendae potestas negata est. |