| Itaque minus miror apud trucem et sae- | 9.8(ext).1.1 |
| uum animum Hannibalis defensionis locum innoxio | |
| gubernatori non fuisse, quem a Petilia classe Afri- | |
| cam repetens freto adpulsus, dum tam paruo spatio | |
| Italiam Siciliamque inter se diuisas non credit, uelut | 5 |
| insidiosum cursus rectorem interemit, posteaque dili- | |
| gentius inspecta ueritate tunc absoluit, cum eius in- | |
| nocentiae nihil ultra sepulcri honorem dari potuit. | |
| igitur angusti atque aestuosi maris alto e tumulo | |
| speculatrix statua quam memoriae Pelori tam Puni- | 10 |
| cae temeritatis ultra citraque nauigantium oculis | |
| conlocatum indicium est. | |
| Iam Atheniensium ciuitas ad uaesaniam usque | 2.1 |
| temeraria, quae x uniuersos imperatores suos, et | |
| quidem a pulcherrima uictoria uenientis, capitali | |
| iudicio exceptos necauit, quod militum corpora | |
| saeuitia maris interpellante sepulturae mandare non | 5 |
| potuissent, necessitatem puniens, cum honorare | |
| uirtutem deberet. |