| DE ERRORE | |
| Temeritati proximus est error, quem ad modum | 9.9.pr.1 |
| ad laedendum par, ita cui facilius quis ignouerit, | |
| quia non sua sponte, sed uanis concitatus imaginibus | |
| culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus homi- | |
| num uagetur si conplecti coner, uitio, de quo loquor, | 5 |
| sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus. | |
| C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C. Cae- | 1.1 |
| saris domum suam petens populi manibus discerptus | |
| est pro Cornelio Cinna, in quem saeuire se existima- | |
| bat iratus ei, quod, cum adfinis esset Caesaris, ad- | |
| uersus eum nefarie raptum impiam pro rostris ora- | 5 |
| tionem habuisset, eoque errore propulsus est, ut ca- | |
| put Helui perinde atque Corneli circa rogum Caesaris | |
| fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris piacu- | |
| lum miserabile! | |
| Nam C. Cassium error a semet ipso poenas | 2.1 |
| exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor | |
| exercituum apud Philippos uarium ipsisque ducibus | |
| ignotum euentum missus ab eo Ti<ti>nius centurio | |
| nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu | 5 |
| res M. Bruti essent, dum crebros excessus uiae pe- | |
| tit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an conmili- | |
| tones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad | |
| Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus om- | |
| niaque in eorum potestatem recidisse existimans | 10 |
| finire uitam properauit, cum et castra hostium inui- | |
| cem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes | |
| essent. Titini uero non obliteranda silentio uirtus, | |
| qui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis | |
| spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas | 15 |
| 'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis | |
| fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me | |
| fati tui comitem', superque exanime corpus eius | |
| iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto | |
| utriusque sanguine duplex uictima iacuit, pietatis | 20 |
| haec, erroris illa. | |
| Ceterum falsa opinatio nescio an praecipuam | 3.1 |
| iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus | |
| intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per | |
| iocum conlusori dixisset 'occide', et forte Romano- | |
| rum legati interuenissent, satellites eius errore uocis | 5 |
| inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium | |
| transtulerunt. |