| DE VLTIONE | |
| Vltionis autem quem ad modum acres, ita iusti | 9.10.pr.1 |
| aculei sunt, qui lacessiti concitantur, acceptum do- | |
| lorem <dolore> pensare cupientes: quos latius conplecti | |
| non adtinet. | |
| Tribunus pl. M. Flauius ad populum de Tus- | 1.1 |
| culanis retulit, quod eorum consilio Veliternos Pri- | |
| uernatesque † rebellaturos diceret. qui cum <cum> | |
| coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam | |
| uenissent, accidit ut reliquis tribubus salutarem sen- | 5 |
| tentiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice | |
| eos uerberatos securi percuti, inbellem multitudinem | |
| sub corona uenire. quam ob causam Papiria tribus, | |
| in qua plurimum postea Tusculani in ciuitatem re- | |
| cepti potuerunt, neminem umquam candidatum Pol- | 10 |
| liae tribus fecit magistratum, ne ad eam ullus honor | |
| suffragiis <suis> perueniret, quae illis uitam ac liber- | |
| tatem, quantum in ipsa fuit, ademerat. | |
| Illam uero ultionem et senatus et consensus | 2.1 |
| omnium adprobauit: cum enim Adrianus ciuis Ro- | |
| manos, qui Vticae consistebant, sordido imperio ue- | |
| xasset idcircoque ab his uiuus esset exustus, nec | |
| quaestio ulla in urbe hac de re habita nec querella | 5 |
| uersata est. |