| Clarae ultionis utraque regina, et Tomy- | 9.10(ext).1.1 |
| ris, quae caput Cyri abscisum in utrem humano | |
| sanguine repletum demitti iussit exprobrans illi in- | |
| satiabilem cruoris sitim simulque poenas occisi ab | |
| eo filii sui exigens, et Berenice, quae Laodices in- | 5 |
| sidiis interceptum sibi filium grauiter ferens armata | |
| currum conscendit persecutaque satellitem regium, | |
| crudelis operis ministrum nomine Caeneum, quem | |
| hasta nequiquam petierat, saxo ictum prostrauit ac | |
| super eius corpus actis equis inter infesta contra- | 10 |
| riae partis agmina ad domum, in qua interfecti | |
| pueri corpus occultari arbitrabatur, perrexit. | |
| Iasonem Thessalum Persarum regi bellum | 2.1 |
| inferre parantem an satis iusta ultio absumpserit | |
| ambiguae aestimationis est: Taxillo enim gymnasi- | |
| archo a quibusdam iuuenibus pulsatum se questo | |
| permisit ut aut tricenas ab his drachmas exigeret aut | 5 |
| denas plagas singulis inponeret. quo posteriore uin- | |
| dicta uso qui uapulauerant Iasonem interfecerunt, | |
| animi, non corporis dolore poenae modum aestiman- | |
| tes. ceterum paruo inritamento ingenui pudoris ma- | |
| ximae rei expectatio subruta est, quoniam opinione | 10 |
| Graeciae tantum in spe Iasonis quantum in effectu | |
| Alexandri reponitur. |