| DICTA IMPROBA AVT FACTA SCELERATA | |
| Nunc, quatenus uitae humanae cum bona tum | 9.11.pr.1 |
| etiam mala substitutis exemplorum imaginibus per- | |
| sequimur, dicta inproba et facta scelerata referantur. | |
| Vnde autem potius quam a Tullia ordiar, quia | 1.1 |
| tempore uetustissimum, conscientia nefarium, uoce | |
| monstri simile exemplum est? cum carpento uehere- | |
| tur et is, qui iumenta agebat, succussis frenis consti- | |
| tisset, repentinae morae causam requisiuit, et ut | 5 |
| comperit corpus patris Seruii Tulli occisi ibi iacere, | |
| supra id duci uehiculum iussit, quo celerius in con- | |
| plexum interfectoris eius Tarquinii ueniret. qua tam | |
| impia tamque probrosa festinatione non solum se | |
| aeterna infamia, sed etiam ipsum uicum cognomine | 10 |
| sceleris conmaculauit. | |
| Non tam atrox C. Fimbriae est factum et | 2.1 |
| dictum, sed si per se aestimetur, utrumque auda- | |
| cissimum. id egerat, ut Scaeuola in funere C. Marii | |
| iugularetur. quem postquam ex uulnere recreatum | |
| conperit, accusare apud populum instituit. interro- | 5 |
| gatus deinde quid de eo secus dicturus esset, cui | |
| pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non | |
| posset, respondit obiecturum se illi quod parcius | |
| corpore telum recepisset. licentiam furoris aegrae | |
| rei publicae gemitu prosequendam! | 10 |
| L. uero Catilina in senatu M. Cicerone incen- | 3.1 |
| dium ab ipso excitatum dicente 'sentio', inquit 'et | |
| quidem illud, si aqua non potuero, ruina restinguam'. | |
| quem quid aliud existimemus quam conscientiae sti- | |
| mulis actum reum [a] se inchoati parricidii peregisse? | 5 |
| Consternatum etiam Magi Chilonis amentia | 4.1 |
| pectus, qui M. Marcello datum a Caesare spiritum | |
| sua manu eripuit, uetus <amicus> et Pompeianae mili- | |
| tiae comes, indignatus aliquos sibi amicorum ab eo | |
| praeferri: urbem enim a Mytilenis, quo se contule- | 5 |
| rat, repetentem in Atheniensium portu pugione | |
| confodit protinusque ad inritamenta uaesaniae suae | |
| trucidanda tetendit, amicitiae hostis, diuini beneficii | |
| interceptor, publicae religionis, quod ad salutem cla- | |
| rissimi ciuis recuperandam attinuit, acerba labes. | 10 |
| Hanc crudelitatem, cui nihil adici posse uide- | 5.1 |
| tur, C. Toranius atrocitate parricidi superauit: nam- | |
| que triumuirorum partes secutus proscripti patris | |
| sui praetorii et ornati uiri latebras, aetatem notas- | |
| que corporis, quibus agnosci posset, centurionibus | 5 |
| edidit, qui eum persecuti sunt. senex de filii magis | |
| uita et incrementis quam de reliquo spiritu suo solli- | |
| citus an incolumis esset et an imperatoribus satis fa- | |
| ceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' | |
| inquit, 'quem tantopere diligis, demonstratus nostro | 10 |
| ministerio filii indicio occideris', protinusque pectus | |
| eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelix, | |
| auctore caedis quam ipsa caede miserior. | |
| Cuius fati acerbitatem L. Villius Annalis sor- | 6.1 |
| titus, cum in campum ad quaestoria comitia filii de- | |
| scendens proscriptum se cognosset, ad clientem suum | |
| confugit. sed ne fide eius tutus esse posset, scelere | |
| nefarii iuuenis effectum est, si quidem per ipsa uesti- | 5 |
| gia patris militibus ductis occidendum eum in con- | |
| spectu suo obiecit, bis parricida, consilio prius, ite- | |
| rum spectaculo. | |
| Ne Vettius quidem Salassus proscriptus parum | 7.1 |
| amari exitus. quem latentem uxor interficiendum, | |
| quid dicam, tradidit an ipsa iugulauit? quanto enim | |
| leuius est scelus, cui tantum modo manus abest? |