| Illud autem facinus, quia externum est, | 9.11(ext).1.1 |
| tranquilliore adfectu narrabitur. Scipione Africano | |
| patris et patrui memoriam gladiatorio munere Kar- | |
| thagine Noua celebrante duo regis filii nuper patre | |
| mortuo in harenam processerunt pollicitique sunt | 5 |
| ibi se de regno proeliaturos, quo spectaculum illud | |
| inlustrius pugna sua facerent. eos cum Scipio mo- | |
| nuisset ut uerbis quam ferro diiudicare mallent uter | |
| regnare deberet, ac iam maior natu consilio eius ob- | |
| temperaret, minor corporis uiribus fretus in amentia | 10 |
| perstitit initoque certamine pertinacior impietas for- | |
| tunae iudicio morte multata est. | |
| Mitridates autem multo sceleratius, qui non | 2.1 |
| cum fratre de paterno regno, sed cum ipso patre bel- | |
| lum de dominatione gessit. in quo qui aut homines | |
| ullos adiutores inuenerit aut deos inuocare ausus | |
| sit, prae<cipuam> admirationem habet. | 5 |
| Quamquam quid hoc quasi inusitatum illis gen- | 3.1 |
| tibus miremur, cum Sariaster aduersus patrem suum | |
| Tigranen Armeniae regem ita cum amicis consen- | |
| serit, ut omnes <e d>exteris manibus sanguinem mit- | |
| terent atque eum inuicem sorberent? vix ferrem | 5 |
| pro salute parentis tam cruenta conspiratione foedus | |
| facientem. | |
| Sed quid ego ista consector aut quid his im- | 4.1 |
| moror, cum unius parricidii cogitatione cuncta sce- | |
| lera superata cernam? omni igitur impetu mentis, | |
| omnibus indignationis uiribus ad id lacerandum pio | |
| magis quam ualido adfectu rapior: quis enim ami- | 5 |
| citiae fide extincta genus humanum cruentis in tene- | |
| bris sepelire conatum profundo debitae execrationis | |
| satis efficacibus uerbis adegerit? tu uidelicet effera- | |
| tae barbariae immanitate truculentior habenas Ro- | |
| mani imperii, quas princeps parensque noster salu- | 10 |
| tari dextera continet, capere potuisti? aut te conpote | |
| furoris mundus in suo statu mansisset? urbem a | |
| Gallis captam et trecentorum inclytae gentis uirorum | |
| strage foedatum <amnem Cremeram et> Alliensem diem | |
| et oppressos in Hispania Scipiones et Trasimennum | 15 |
| lacum et Cannas bellorumque ciuilium domestico | |
| sagnuine manantis † furores amentibus propositis | |
| furoris tui repraesentare et uincere uoluisti. sed | |
| uigilarunt oculi deorum, sidera suum uigorem ob- | |
| tinuerunt, arae, puluinaria, templa praesenti numine | 20 |
| uallata sunt, nihilque, quod pro capite augusto ac | |
| patria excubare debuit, torporem sibi permisit, et in | |
| primis auctor ac tutela nostrae incolumitatis ne ex- | |
| cellentissima merita sua totius orbis ruina conlabe- | |
| rentur diuino consilio prouidit. itaque stat pax, | 25 |
| ualent leges, sincerus priuati ac publici officii tenor | |
| seruatur. qui autem haec uiolatis amicitiae foederi- | |
| bus temptauit subuertere, omni cum stirpe sua po- | |
| puli Romani uiribus obtritus etiam apud inferos, | |
| si tamen illuc receptus est, quae meretur supplicia | 30 |
| pendit. |