| DE MORTIBVS NON VVLGARIBVS | |
| Humanae autem uitae condicionem praecipue | 9.12.pr.1 |
| primus et ultimus dies continet, quia plurimum in- | |
| terest quibus auspiciis inchoetur et quo fine clauda- | |
| tur, ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus, | |
| cui et accipere lucem prospere et reddere placide | 5 |
| contigit. medii temporis cursus, prout fortuna | |
| gubernaculum rexit, modo aspero, modo tranquillo | |
| motu peragitur, spe semper minor, dum et cupide | |
| uotis extenditur et fere sine ratione consumitur. nam | |
| et si eo bene uti uelis, etiam paruum amplissimum | 10 |
| efficies, numerum annorum multitudine operum su- | |
| perando: alioquin quid attinet inerti mora gaudere, | |
| si magis exigis uitam quam adprobas? sed ne | |
| longius euager, eorum mentionem faciam, qui non | |
| uulgari genere mortis absumpti sunt. | 15 |
| Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo | 1.1 |
| conflagrauit. singularem fati sortem, qua accidit ut | |
| columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo | |
| quidem funeris honore a ciuibus decorari posset, | |
| caelesti flamma in eam condicionem redactum, ut | 5 |
| eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum | |
| haberet. | |
| Vix ueri simile est in eripiendo spiritu idem | 2.1 |
| gaudium potuisse quod fulmen, et tamen idem ualuit. | |
| nuntiata enim clade, quae ad lacum Trasimennum | |
| inciderat, altera <mater>, sospiti filio ad ipsam portam | |
| facta obuia, in conplexu eius expirauit, altera, cum | 5 |
| falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad | |
| primum conspectum redeuntis exanimata est. genus | |
| casus inusitatum! quas dolor <non> extinxerat, laeti- | |
| tia consumpsit. sed minus miror, quod mulieres: | |
| M'. Iuuentius Thalna consul, collega Ti. | 3.1 |
| Gracchi consulis iterum, cum in Corsica, quam nuper | |
| subegerat, sacrificaret, receptis litteris decretas ei a | |
| senatu supplicationes nuntiantibus, intento illas | |
| animo legens caligine <ob>orta ante foculum conlapsus | 5 |
| mortuus humi iacuit. quem quid aliud quam nimio | |
| gaudio enectum putemus? en cui Numantia aut | |
| Karthago excindenda traderetur! | |
| Maioris aliquanto spiritus dux Q. Catulus, | 4.1 |
| Cimbrici triumphi C. Mario particeps a senatu | |
| datus, sed exitus uiolentioris: namque ab hoc eodem | |
| Mario postea propter ciuiles dissensiones mori iussus, | |
| recenti calce inlito multoque igni percalefacto cubi- | 5 |
| culo se inclusum peremit. cuius * * * tam dira necessi- | |
| tas maximus Marianae gloriae rubor extitit. | |
| Qua tempestate rei publicae L. quoque Corne- | 5.1 |
| lius Merula consularis et flamen Dialis, ne ludibrio | |
| insolentissimis uictoribus esset, in Iouis sacrario | |
| uenis incisis contumeliosae mortis denuntiationem | |
| effugit, sacerdotisque sui sanguine uetustissimi foci | 5 |
| maduerunt. | |
| Acer etiam et animosus uitae exitus Herenni | 6.1 |
| Siculi, quo C. Gracchus et aruspice et amico usus | |
| fuerat: nam cum eo nomine in carcerem duceretur, | |
| in postem eius inliso capite in ipso ignominiae aditu | |
| concidit ac spiritum posuit, uno gradu a publico | 5 |
| supplicio manuque carnificis citerior. | |
| Consimili impetu mortis C. Licinius Macer | 7.1 |
| uir praetorius, Calui pater, repetundarum reus, dum | |
| sententiae diriberentur, [in] maenianum conscendit. | |
| si quidem, cum M. Ciceronem, qui id iudicium coge- | |
| bat, praetextam ponentem uidisset, misit ad eum | 5 |
| qui diceret se non damnatum, sed reum perisse, | |
| nec sua bona hastae posse subici, ac protinus suda- | |
| rio, quod forte in manu habebat, ore et faucibus | |
| suis coartatis incluso spiritu poenam morte praecu- | |
| currit. qua cognita re Cicero de eo nihil pronun- | 10 |
| tiauit. igitur inlustris ingenii orator et ab inopia | |
| rei familiaris et a crimine domesticae damnationis | |
| inusitato paterni fati genere uindicatus est. | |
| Fortis huius mors, illorum perridicula: Corne- | 8.1 |
| lius enim Gallus praetorius et T. Etereius, eques | |
| Romanus, inter usum [puerilis] ueneris absumpti | |
| sunt. quamquam quorsum attinet eorum cauillari | |
| fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae | 5 |
| ratio abstulit? fine namque uitae nostrae uariis et | |
| occultis causis exposito interdum quae inmerentia | |
| <sunt>, supremi fati titulum occupant, cum magis in | |
| tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant. |