| Sunt et externae mortes dignae adnotatu. | 9.12(ext).1.1 |
| qualis in primis Comae, quem ferunt maximi latro- | |
| num ducis Cleonis fratrem fuisse: is enim ad <P.> Rupi- | |
| lium consulem Hennam, quam praedones tenuerant, | |
| in potestatem nostram redactam perductus, cum de | 5 |
| uiribus et conatibus fugitiuorum interrogaretur, | |
| sumpto tempore ad se colligendum caput operuit | |
| innixusque genibus conpresso spiritu inter ipsas | |
| custodum manus inque conspectu summi imperii | |
| exoptata securitate adquieuit. torqueant se miseri, | 10 |
| quibus extingui quam superesse utilius est, in tre- | |
| pido et anxio consilio quanam ratione uita exeant | |
| quaerentes: ferrum acuant, uenena temperent, la- | |
| queos adprehendant, uastas altitudines circumspi- | |
| ciant, tamquam magno apparatu aut exquisita moli- | 15 |
| tione opus sit, ut corporis atque animi infirmo | |
| uinculo cohaerens societas dirimatur. nihil horum | |
| Coma, sed intra pectus inclusa anima finem sui | |
| repperit: enimuero non nimio studio retinendum | |
| bonum, cuius caduca possessio tam leui adflatu uio- | 20 |
| lentiae concussa dilabi potuit. | |
| Aeschyli uero poetae excessus quem ad modum | 2.1 |
| non uoluntarius, sic propter nouitatem casus referen- | |
| dus. in Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur, | |
| egressus aprico in loco resedit. super quem aquila | |
| testudinem ferens elusa splendore capitis—erat | 5 |
| enim capillis uacuum—perinde atque lapidi eam | |
| inlisit, ut fractae carne uesceretur, eoque ictu origo | |
| et principium fortioris tragoediae extinctum est. | |
| Non uulgaris etiam Homeri mortis causa fertur, | 3.1 |
| qui in <Io> insula, quia quaestionem a piscatoribus posi- | |
| tam soluere non potuisset, dolore absumptus creditur. | |
| Sed atrocius aliquanto Euripides finitus est: | 4.1 |
| ab Archelai enim regis cena in Macedonia domum | |
| hospitalem repetens, canum morsibus laniatus obiit: | |
| crudelitas fati tanto ingenio non debita. | |
| Sicut illi excessus inlustrium poetarum et mo- | 5.1 |
| ribus et operibus indignissimi: Sophocles ultimae | |
| iam senectutis, cum in certamen tragoediam demisis- | |
| set, ancipiti sententiarum euentu diu sollicitus, ali- | |
| quando tamen una sententia uictor causam mortis | 5 |
| gaudium habuit. | |
| Philemonem autem uis risus inmoderati abs- | 6.1 |
| tulit. paratas ei ficus atque in conspectu positas | |
| asello consumente puerum ut illum abigeret inclama- | |
| uit. qui cum iam comestis omnibus superuenisset, | |
| 'quoniam' inquit 'tam tardus fuisti, da nunc merum | 5 |
| asello'. ac protinus urbanitatem dicti crebro an- | |
| helitu cachinnorum prosecutus, senile guttur salebris | |
| spiritus grauauit. | |
| At Pindarus, cum in gymnasio super gremium | 7.1 |
| pueri, quo unice delectabatur, capite posito quieti | |
| se dedisset, non prius decessisse cognitus est quam | |
| gymnasiarcho claudere iam eum locum uolente ne- | |
| quiquam excitaretur. cui quidem crediderim eadem | 5 |
| benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et | |
| tam placidum uitae finem attributum. | |
| Sicut Anacreonti quoque, quem usitatum hu- | 8.1 |
| manae uitae modum supergressum [dum] passae uuae | |
| suco tenues et exiles uirium reliquias fouentem unius | |
| grani pertinacior in aridis faucibus mora absumpsit. | |
| Iungam illos, quos et propositum et exitus pa- | 9.1 |
| res fecit. Milo Crotoniates, cum iter faciens quer- | |
| cum in agro cuneis adactis fissam uidisset, fretus | |
| uiribus accessit ad eam insertisque manibus diuellere | |
| conatus est. quas arbor excussis cuneis in suam | 5 |
| naturam reuocata conpressit eumque cum tot gym- | |
| nicis palmis lacerandum feris praebuit. | |
| Item Polydamas athleta tempestate speluncam | 10.1 |
| subire coactus [est], nimio et subito incursu aquae | |
| labefactata ea ac ruente, ceteris comitibus fuga peri- | |
| culi egressis solus restitit tamquam humeris suis | |
| totius ruinae molem sustentaturus, sed pondere omni | 5 |
| corpore humano potentiore <op>pressus imbris petitam | |
| latebram dementis facti sepulcrum habuit. possunt | |
| hi praebere documentum nimio robore membrorum | |
| uigorem mentis hebescere, quasi, abnuente natura | |
| utriusque boni largitionem, [ne] supra mortalem sit | 10 |
| felicitatem eundem et ualentissimum esse et sapien- | |
| tissimum. |